inimici et ab ipso querere quid lateat in corde sui inimici
aduersus eum.
Et factum est, dum consummasset tercius consiliarius
regi loqui hec verba, respondit primus consiliarius regis qui
illum interficere consuluit et dixit regi: Quomodo decepit
vos coruus iste et detrahit vos suis blandis sermonibus, vt in
ipso confidatis et credatis verba eius! Dicunt autem sapientes
quod, quando inimicus humiliatur verbis suis, ne credas ei.
Vultis autem vosque ipsos perdere et consilium vestrum, et
despicitis magnam rem, donec perditis illam. Sinite ergo ab
hoc vestro consilio et contemplamini sicut decet contemplari
vir prudens et intelligens, et tanquam sapiens qui nouit
opera sui inimici, ne detrahatur cor vestrum vt a bono declinet
consilio. Volo penitus, domine rex, vt ipsum interficias.
Timeo enim ne, si steterit nobiscum, finis noster male
succedat; vir enim doctus et intelligens non decipitur a verbis
nec suum relinquit aduersarium, quando trahit eum
de suis manibus; insipiens vero seducitur verbis blandis et
humilibus. Nec sistit sicut piger, quorum corda decipiuntur
in his que vident, et credunt que audiunt, et detrahuntur
ad verba inimicorum suorum, credentes magis quod audiunt
quam id quod vident et sciunt, sicut quidam carpentarius,
qui, denegans illud quod viderant oculi eius, credidit quod
audiuerant sue aures, et deceptum est cor suum. Dixit rex:
Quomodo fuit? Inquit ille:
Dicitur fuisse quidam carpentarius qui pulcram habebat
vxorem quam multum amabat. Habebat et mulier illa
amasium qui (cum) agebat cum ea. Et cum signatum esset suo
viro a sociis et consanguineis, voluit vir inquirere hoc factum
diligenter, vt sibi clare notesceret veritas huius rei, et
credere non voluit de facto vxoris sue nisi videret ad oculum.
|
|