Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 134


Audoin praeerat. is eo tempore cum Turisendo Gepidarum
rege confligens per Alboin suum filium iuvenem
strenuum victoriam nanctus est. denique inter ipsas Alboin
sese acies Turismodum Turisendi regis filium appetentem alacriter
adgressus extinxit perturbatisque hac occasione Gepidis
suis victoriam peperit.
At vero apud urbem Romam papa Vigilius ob eandem,
qua et decessor suus, causam indignatione Augustae per Antimum
scribonem ductus Constantinopolim indeque in exilium
actus est.
Capto igitur Witigis Gothi Transpadani Heldebadum sibi
regem constituunt, qui eodem anno perimitur. cui succedit
Erarius et ipse necdum anno expleto iugulatur. dehinc sibi
Baduilam, qui et Totila dicebatur, in regnum praeficiunt.
moxque collecto undique exercitu universam rursus Italiam
invadunt. exinde per Campaniam virique dei Benedicti patris
coenobium iter facientes perque Lucaniae ac Britiorum fines
Rhegium proficiscuntur nec mora Siculum transgressi fretum
Siciliam invadunt. inde quoque revertentes Romam petunt
eamque obsidionibus circumcludunt. quae tantam tunc famis
penuriam perpessa est, ut prae magnitudine inopiae natorum
suorum carnes comedere vellent. fessis nimium Romanis nec
valentibus moenia tueri Totila a porta Ostensi urbem ingressus
est. qui parcere Romanis cupiens per totam noctem
clangere bucinam iubet, quo se a Gothorum gladiis aut ecclesiis
tuerentur aut quibuscumque modis occulerent. habitavitque
aliquantum temporis cum Romanis quasi pater cum filiis.
hanc illi, ut datur conici, animi benignitatem, qui nimiae
antea crudelitatis extiterat, beati patris Benedicti, quem olim
adierat, monitio contulit. elapsi sane ex urbe aliqui e numero
senatorum Constantinopolim afflicti properant, quibus

Torna all'inizio