Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 454


utere bonis moribus et diligeri. Et castigavit suos discipulos
dicens: assuescatis contenti esse modico et ex hoc cito cognoscetis
meliorationem, et non reputetis pro modico modicum, si
eveniat; quia crescere poterit et multiplicari; et acquiratis amicos
cum amore nec ostendatis eisdem aliquod odii signum. Et
interrogaverunt: quantum differt inter veritaten et mendacium?
Respondit: quantum inter oculum et aurem. Et dixit: querenti
ultram sufficienciam suam, non proficit id quod habet. Et dixit:
suscipe excusacionem hominum ex suis culpis, et amittes hominum
horrorem. Et dixit: facere rectum est ramus bone
extimacionis, et opus iuxta voluntatem actum est astucia, non
industria. Et dixit cuidam discipulo: non confidas in tempore,
quia cito deficit confidenti. Et dixit: fili, non decipieris pulchritudine
iuventutis, nec tui corporis salubritate, quia finis salutis
infirmitas est, et mors est infirmitatis extremum; et non potes
evadere infirmitates mundi, quia non est sine dolore gaudium,
et absque turbine claritas, nec requies sine labore, nec congregatio
sine divisione. Et dixit: eventus mundi sunt aliquibus
amissio, et aliquibus premunitio. Et dixit: quem mundus facit
letari de inimico, equaliter faciet de se inimicum letari. Et dixit
ei quidam: locutus sum de te cum tali, qui dixit quod non noscebat
te. Respondit: qui me non noscit habet defectum, michi
autem nullum efficit defectum ipsum non cognoscere. Et dixit:
qui statuit se in loco convenienti, de mundi periculis est securus.
Et dixit: sensatus est qui exhibet se rectificandum per alium,
nec alios ex se rectificandos assumit. Et dixit: qui amore mundi

Torna all'inizio