Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 380


Heres enim es illius, qui nostras aecclesias
Libertavit, contra malos opponens macerias,
Honera nostra portavit tulitque miserias.

Domnus scilicet Vuarmundus, fratrum spes firmissima,
Contra faciem Damassi turris invictissima,
Clypeus Hepaminundę ad tela nequissima.

Hic Leonis Vercellensis extitit assecula;
Quo lucente vanescebat Zypheorum nebula,
Cuius par non est in terra nec erit in secula.

Sub Leone et Vuarmundo fuit aetas aurea,
Horum plantis erat supplex rabies aequorea,
Somata quidem Gygantum fecerunt marmorea.

Isti regum laterales et fortunę socii,
Quos volebant, abscondebant in sinibus ocii,
Quosdam vero fatigabant cursibus negocii.

His patronis sacer ordo celebrabat sabbatum,
Ceteri semper egroti non tollebant grabatum,
Sed in multis cruciati expetebant baratrum.

Torna all'inizio