Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 156


episcopum Gaietanorum ciuitas, qui parere nolunt ecclesie, supponitur interdicto. Tunc
etiam, ipso legato mandante, dicto Casinensi abbati castrum restituitur Pedemontis.
Predicti Aquini domini Pandulfus et Robertus, ciuitate Aquini relicta se Capuam conferunt,
ibidem una cum Magistro iustitiario et Nycolao de Cicala, qui erant in ea, ad Cesaris
seruitium moraturi.
Aquinum ipsis recedentibus dominis uenit ad mandatum ecclesie, Pontecuruum etiam et
tota terra monasterii. Roccam Bantre, in qua quidam erat castellanus Apulus, quidam
ipsius legati clericus, Oddo de Machilone nomine, recipit ad opus pape, data eidem castellano
quadam pecunie quantitate. Tunc quidam Guillelmus de Sora, qui pro Imperatore
Traiectum tenebat et Sugium, ea legato reddidit ad opus ecclesie.
Gaiete ciuitas multis inducta suasionibus et promissis in partem cedit ecclesie, et castellum,
quod Cesar in ea fieri fecerat multis laboribus et expensis, diruitur, et omnis eius
structura in mare proicitur. Quidam tamen Gaietanorum, in fide Cesaris radicati, de ciuitate
relictis propriis abierunt. Tunc Roggerio de Aquila comiti Sugium restituitur et
Traiectum.
Illis diebus predictus Guillelmus de Sora a quodam Taffuro, ciue Capue castellano rocce
Guillelmi, capitur et custodie traditur carcerali.
Beneuentani, qui Romane ecclesie suberant, audito quod papali exercitui sic prospere
cederet, in Apuliam discurrentes, predam boum et animalium aliorum magnam ceperunt.
Quibus cum predictus comes Rao de Balbano in reditu se opponeret, ab eis deuictus est et
fugatus; propterea Magister iustitiarius, collectis undique uiribus et hiis, qui Imperatoris
fidem seruabant, ab ea que dicitur Porta summa deuastat in exterioribus Beneuentum.
Fratres Minores ubique per Regnum iussu Raynaldi ducis Spoleti expelluntur de Regno,
cum diceretur quod ipsi ad prelatos ciuitatum apostolicas tulerint litteras, ut homines inducerent,
quod se debent reddere domino pape. Tunc et monachi Casinenses de suis obedientiis

Torna all'inizio