Rex quoque regrediens patriasque revisere sedes
Inde volens Anconam ivit, paucisque diebus
Illic cum ducibus populo gaudente moratur.
Tunc Bizantee rector ditissimus urbis
Munera Romano mittit largissima regi,
Pallia, equos, vestes, auri argentique talenta;
Pluraque missurum se spondet, si Frederico
Complaceat regi secum componere fedus.
Neptem namque suam Frederico tradere nuptum
Optavit thalamoque sibi coniungere amorem
Principis egregii; set tedas fata repellunt
Et prohibent geminos tali sibi federe iungi
Orbis rectores varii thalamoque desistunt.
Inde petit recto Veronam tramite ductor
Romanus Greci ductoris pacta relinquens.
Quaque prius venit, cum pace redire volebat,
Per loca, que dicunt Bolzani Clusa coloni,
Set prohibere viam pravorum turba virorum
Nititur et celsas iam dudum ceperat Alpes,
Artus ubi callis concluditur undique vallis.
Hinc mons, hinc Athesis currens, rapidissimus amnis.
Huc igitur veniens cum turbis rex Fredericus
Et transire volens iter ante oculos videt artum
Hostibus obsessum turbas spoliare paratis.
Audaces tamen ipse viros compellat amice
Propositumque monet fatuos deponere pravum,
Ne transire vetent ipsum comitesque sequentes,
Et noxe veniam promittit, si resipiscant.
At perversa ducem contemnit turba monentem
Nec transire sinit cecata cupidine prede,
Set petit immensum pro tali munere censum.
Cogitat invictus, quid agendum sit, Fredericus,
Multaque prudenti super hac re pectore versat,
Omnia collustrans oculis cunctosque recessus
Circuiens; tandem subit hec audacia mentem,
Obpugnare viros gladiis a fronte superbos
Ac post terga simul superare cacumina montis
Ardua prerupti, que turba scelesta tuetur.
Haud mora, pars procerum sumptis non segniter armis
Acriter invadunt hostes angusta viarum
Servantes regisque acies spoliare volentes;
Pars post terga parat celsum conscendere montem
Hostibus intentis bello spoliisque profanis.
Moxque favens fortuna duci super ardua montis
Constituit proceres regalia signa sequentes.
Quos perversa videns bello iam a fronte repulsa
Turba fugit nemorisque pavens petit antra propinqui.
Pars capitur, pars gnara loci latet; at Fredericus
Hos iubet abscisis dimitti naribus, illos
Luminibus fossis, alios manibusque resectis,
Ut memores vivant sceleris regemque timendi
Omnibus exemplum tribuant spectantibus ipsos.
Inde Tridentinam superatis Alpibus urbem
Letus adit, sicque ingreditur cum pace revertens
Teutonicam terram patriasque revisitat urbes.
Et iam signa poli sol aureus omnia cursu
Transierat spatiumque sui compleverat anni.
Suscipitur letis rediens Fredericus amandus
Mentibus, occurrit populus solemniter omnis
Sacrificumque chorus redimitus vestibus albis.
Occurrunt omnes, pueri iuvenesque senesque,
Atque triumphales celebrantes undique laudes,
Ad patrias gaudent regem deducere sedes.
Matres pro natis iam reddunt vota receptis,
Iamque patris vel avi longo non tempore visi
Parvulus arridens collum complectitur infans,
Uxor et a caro dudum viduata marito
Oscula iam recipit multis optata diebus.
Omnes celestem Dominum pro rege recepto
Sospite cum ducibus laudant grates referentes,
Gaudentesque simul celebrant convivia leta.
Flent tamen amissos quidam, quos clade peremptos
Aut diri martis luctamine fata tulerunt.
Hos pater egregius dictis solatur amicis
Largaque lugubres dat dona levantia mentes.
Tum proceres regi nupta natisque carenti
Consortem thalami suadent sibi iungere, per quam
Pulchra prole parens celesti rege favente
Esse queat. Quorum exaudit consulta benignus
Ductor et intactam stabili sibi federe iungit
Principis egregii, Raynaldi nomine, natam,
Que Venerem forma superabat, mente Minervam
Iunonemque opibus. Numquam fuit altera talis
Excepta Domini Ihesu genetrice Maria,
Quam sibi preferri gaudet regina Beatrix.
Hanc magno procerum conventu rex Fredericus
Ducit et Herbipoli celebrat connubia letus.
Accipit interea regalia Brixia scripta,
Que pro Pergameis rex dudum civibus illi
Miserat augustus cupiens extinguere bella.
Iussa tamen domini spernit gens prava benigni,
Nam nec dimittit captos nec bella relinquit,
Set magis infesto vexat mox Pergama bello.
Sola tamen gentem iam sepe repulsa timebat
Ledere Pergameam, quam fortem ad bella sciebat;
Ergo parat plures precio precibusque cohortes
Auxilium populis prestantibus undique multis.
Denique collectis equitum peditumque catervis
Undique non paucis alieno robore freta
Gens Brixiana plagam, qua fines Mura coercet,
Pergameam aggreditur, cupiens superare Paluscum.
Illico Pergameus sumptis properantius armis
Occurrit populus solus, nam Mediolanum
Subtrahit auxilium vicinis sepe rogatum.
Subtrahit et quondam nimium dilecta Cremona,
Que tamen excusat culpamque refundit in urbis
Rectores tardeque dolet, quia liquit amicos.
Convenit in medio tandem gens utraque campo,
Conflictura simul prope menia parva Palusci,
Fatalisque aderat cuneis trepidantibus hora.
Brixia castra locat valloque reclusa moratur;
Nam licet innumeras habeat, pavet ipsa cohortes.
Explicat ac turmas et signa minantia pugnam
Audax Pergameus populus clausosque lacessit
Irritatque viros iam sepius ante fugatos
Vocibus horrisonis, iaculis levibusque sagittis.
Irritata tamen clausis se Brixia castris
Continet et bellum, puto non sine numine, vitat;
Nam tunc Pergameis fallax fortuna fovebat.
Occidit interea sol et nox frigida surgit,
Claraque iam celo fulgebat luna sereno.
Plebs Brixiana fugam meditatur, ni pudor illam
Retrahat et comitum numerosa caterva suorum.
Pergamei perstant et adhuc clamore lacessunt
Hostiles cuneos studentque obsidere clausos.
Heu nimis audaces cauto rectore carentes,
Heu nimis ignari, qui nec modicum sibi vallum
Nullaque tuta parant medio munimina campo,
Set male sub divo pernoctant cespite duro
Nec cohibent acie nolentes nocte manere.
Multi namque gravis metuentes frigora noctis
Tecta propinqua petunt, se mane redire putantes
Ante horam belli reparatos membra quiete.
Callida Pergameas explorat Brixia turmas
Nocte dolo sparsasque videt residere per agros
Ignibus accensis, nullum munimen habentes,
Et simul ex acie multos cognoscit abisse.
Ergo, priusquam conveniant, parat horrida bella
Aggrediturque viros clara iam luce propinqua.
Pergamei socio disperso robore cedunt
Mox equites, nam fata vident urguere maligna.
At peditum pars magna coit validisque resistit
Viribus et pugnam solita feritate capessit,
Direxitque aciem cuneus violentior unus
Adversum pedites Brixiane gentis et illos
Acriter obtruncans gladiis, dare terga coegit.
Ast equites socios superari marte pedestri
Ut videre suos, laxis properanter habenis
Subveniunt dictisque animos in prelia firmant:
"State viri, quid terga datis? Victoria nobis
Hic dabitur tociens alias certamine victis.
Nam fortuna favet, gladios Deus ipse ministrat.
En fugiunt hostes magna iam parte repulsi!"
Talia dicentes equites per gramina currunt
Atque fugam socium cohibent hostesque repellunt.
Undique Pergameos urguet miserabile bellum.
Hinc equites, illinc pedites pugnare videres
Contra Pergameos pedites, qui vertere terga
Nolentes medio tandem glomerantur in agro
Incursumque equitum pariter peditumque repellunt
Acrius et pauci contra tot milia pugnant.
Tela sudesque volant, lapides volucresque sagitte,
Scuta sonant ictu crebro galeeque nitentes,
Haud aliter quam cum feriuntur grandine tecta,
Aut cum maturas terit area levis aristas.
Extera Pergameos laudat gens atque fatetur,
Quod si sola foret, tunc Brixia victa fuisset.
Denique pugnantes fato capiuntur iniquo
Pergamei pedites nec vertere terga volentes
Nec tamen adversum tot milia stare valentes,
Iamque equites socios se deseruisse dolentes
Collecti redeunt et equestria bella requirunt.
Set contenta semel bello superasse pedestri
Brixia castra petit gaudens bellumque relinquit
Captis quingentis, aliquot quoque marte peremptis,
Et sinit e campo sine vi discedere victos.
Nam timet acceptam mutato numine palmam
Perdere, quam tandem dederat fortuna secunda.
At qui servabant equites peditesque Paluscum
Hactenus infestis tutati fortiter armis,
Hostibus et duro luctamine sepe repulsis,
Ut socias videre acies abscedere campo
Auxiliumque foris nulla sibi parte futurum,
Turbantur, iam quippe vident non posse teneri
Menia, que modico fuerant circumdata vallo,
In quibus ex omni volitabant parte sagitte
Et lapides funde corruptis undique muris.
Ergo fide accepta dant se castrumque dolentes
Hostibus et turres male tutas sponte relinquunt.
Gens autem victrix recolens se tempore victam
Preterito, castrique novi memor ipsa ruine
Diruit hoc castrum, veterem tandem ulta dolorem.
Inde domum repedat ducens longo ordine captos.
Postera cumque polo stellas aurora fugasset,
Convenit in cetum populus letissimus omnis,
Brixia tota coit, solito fit contio maior.
Tum consul lingua melior quam mente Gerardus
In medio surgens post facta silentia turbis
Externis grates reddit pro tempore multas,
Auxilio quorum fuerat modo Brixia victrix,
Extollitque suos laudans ad sidera cives.
Hos memorans hostes bello domuisse superbos
Dedecus antiquum patriis virtutibus ultos.
Larga dari sanctis hortatur munera templis,
Et iubet annales fieri librisque notari
Gaudia tanta suis semper recolenda quotannis.
Arceri censet captivos carcere, donec
Vulpini faciunt reddi victoribus arcem.
Insuper et iurent se coram rege querelam
Numquam facturos super hoc pacemque habituros.
Dicta probat populus tollens vocesque manusque,
Et clamore furit gens rebus leta secundis.
At civis sapiens et pollens nobilitate
Utile consilium solitus dare civibus olim,
Ponticaralites surgit Lanfredus et inquit:
"Magna quidem, fateor, gens o clarissima, nobis
Gaudia donavit modo virtus Omnipotentis,
Nam bello fortes tandem superavimus hostes,
Cum quibus ex longo discordia tempore cepit.
Est tamen hic magnum nobis moderamen habendum,
Ut stabilem longo faciamus tempore pacem.
Nam fortuna statum solet immutare beatum,
Fataque victorum ad victos quandoque feruntur.
Ergo, cavete, precor, quod nunc statuatis et hostes
Vincere posse alias vel iam vicisse putate.
Si cum Pergameis placet ullum iungere fedus,
Quod maneat duretque viris, bene consulo, ut illos
Partito socios vobis faciatis honore.
Reddite captivos, quos consul carcere censet
Arceri clausos, numquam pax firma coacta."
Dixerat, at paucis placuerunt dicta loquentis,
Plebs indocta fremit, venture nescia sortis.
Moxque iubet fieri, quod dixerat ante Gerardus,
Nam putat hunc pretio corruptam talia fari,
Atque ita perverse potior sententia cessit,
Ut quondam Achitofel Chusai cum filius illos
Consuleret David, dubitans de patre fugato
Quid faceret, sineretne an persequeretur euntem.
Necnon Pergameus populus pudibundus in unum
Venerat et varia faciebat verba tumultu,
Hii pugnare iterum fatumque revolvere durum
Censebant captis pulsa pietate relictis.
Ast alii contra, melius fore solvere captos
Et dare Vulpinum martemque relinquere dirum.
Franguntur pietate patres fratresque suorum,
Et solitus multos pugnandi deserit ardor.
Omnibus hec tandem placuit sententia captos
Poscere et ad patriam quocumque reducere pacto.
Nuntius extemplo Maifredus mittitur abbas,
Qui populi mandata ferat captosque reducat.
Isque ita rectores Brixiane convenit urbis:
"Vos et Pergameos discordia longa fatigat,
Dampnaque iam bello populus toleravit uterque
Magna satis, multosque viros extinxit utrimque
Mars ferus, et plures capti retinentur utrimque,
Namque et Pergamei multos cepisse sciuntur.
Extinctos ultra ad vitam revocare nequimus,
At captos decus est, ut mos fuit ante, remitti;
Pergameisque placet morem servare vetustum.
Vos igitur responsa michi bona reddite, cives,
Nec, quia fortunae vestras favor extulit alas,
Displiceat Solito moderamina more subire."
Talia dicenti Brixienses talia reddunt:
Dedecus inmensum nobis fecisse sciuntur
Pergamei sine iure viri, qui nostra tenentes
Vi castella viros nostrates exspoliabant
Hactenus ut viles nec eos inhibere valentes;
Castellum evertere novum, quod struximus olim,
Corpora multa neci nostrorum sepe dederunt.
Nos quoque iam bello victos bis terque fugarunt,
Set tandem voluit divina potentia nostrum
Dedecus ulcisci veteremque abolere dolorem
Pergameosque dedit nostris superare feroces.
Si placet, ut captos reddamus, reddite primum
Vulpinum nobis, quod contra iura tenetis.
Esse equidem nostrum Vulpinum constat, et ipsum
Ni reddant, captos trudemus carcere vinctos
Atque alios donante Deo capiemus, et ultra
Dedecus antiquum nulla ratione feremus."
Mestus ad hec abbas: "Si non aliter valet", inquit,
"Hoc fieri fixumque manet, quod dicitis ipsi,
Ergo prius iurate mihi vos reddere captos,
Mox ubi Vulpinum vobis ego fecero reddi."
lllico rectores iurant, quod dixerat abbas,
Utque fides maior sit eis, iurare suorum
Id faciunt multos; sic castrum traditur illis.
Quo tamen accepto fallunt promissaque nondum
Implent, set cogunt captos iurare querelam
Se non facturos regi super hoc Frederico
Nec alii, cui sit censendi iure potestas,
Set servaturos stabili sibi federe pacem.
|
1030
1035
1040
1045
1050
1055
1060
1065
1070
1075
1080
1085
1090
1095
1100
1105
1110
1115
1120
1125
1130
1135
1140
1145
1150
1155
1160
1165
1170
1175
1180
1185
1190
1195
1200
1205
1210
1215
1220
1225
1230
1235
1240
1245
1250
1255
1260
1265
1270
1275
1280
1285
1290
1295
1300
1305
1310
1315
1320
|