Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

71


quod civitas Ianue antequam ibi predicaret iam erat fidelis,
quod verius credimus, et Naçarius Ianuenses iam conversos
in fide confirmavit et quosdam, qui adhuc non fuerant
baptiçati, sacro fonte regeneravit; aut quod saltem sanctus
Naçarius civitatem Ianue tunc ad fidem Christi convertit.
si enim neutrum istorum duorum fuisset, tunc Ianuenses non permisissent
beatum Naçarium tot diebus tam publice in
Ianua predicare. sed aut ipsum cum iniuria expulissent aut
diversis supplicijs occidissent sicut Mediolanenses fecerunt.
cum autem predictus Naçarius de Ianua Mediolanum ivisset
et Christum ibi predicaret, fuit cum beato Celso a Mediolanensibus,
qui tunc erant infideles, capite truncatus. sicut namque
Mediolanenses Naçarium fidem Christi predicantem interfecerunt,
quia adhuc erant infideles, sic et Ianuenses supradictum
Naçarium fidem Christi Ianue predicantem occidissent, si
non fuissent fideles. si vero queritur quo tempore Ianua fuit
ad fidem Christi conversa, dicimus quod, si tunc fidem Christi
recepit quando Naçarius ibi predicavit, oportebit dicere quod
.XXXVo. anno annorum post Christi passionem civitas Ianue
recepit fidem Christi. et istud taliter ostendimus et probamus.
constat enim per cronicas auctenticas quod Nero imperator

Torna all'inizio