vestiti sunt vestibus lugubribus, ostendentes dolorem esse vehementem de morte ipsius. Et 
multe gentes et nobiles de Forlivio et de Cesena et de Imola et de comitatu Imole, et 
Lanbertacii, qui tunc morabantur Imole, et de multis aliis contratis, tunc, illis diebus, venerunt 
Faventiam ad lugendum mortem dicti Raulis; et bene fuerunt ultra L boni viri, qui se 
dictis vestibus lugubris induerunt, inter quos fuit dominus Maghinardus de Sosenana et 
Octavianus eius gener, filius condam Ugolini de Sinno de [Ubaldinis]. 
Item, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, indictione XI, die vigesimo 
mensis  maii, comes Coradus de Montefeltro, filius olim comitis Dadei de Montefeltro, occisus 
fuit et frustratus a fidelibus suis, in castro suo, quod vocatur Petra Rubea, et, cum eo, occisi 
sunt frater ipsius Coradi dominus Philippus, et unus filius et una soror ipsius Coradi occisi 
sunt. 
Item, eodem anno, die mercurii XVIII iunii, equitaverunt milites et populares civitatis 
Faventie ad civitatem Imole, pro eo quia Bononienses venerunt iusta Imolam, causa faciendi 
guastum. 
Item, eodem anno, miltes de Imola et de Lanbertaciis Imole commorantibus, in quantitate 
CC, equitaverunt versus Castrum Sancti Pauli, die veneris III iulii, ad insultandum 
et danpnificandum quosdam homines, qui segabant in pratis, et equites, qui ad eorum custodiam 
fuerant deputati; et accidit quod ipsos inventos viriliter insultarunt, et in fugam converterunt 
eosdem, occidentes ex eis V, et duas equas accipientes eisdem. Et, in eorum 
reditu, rumor insonuit ad Castrum Sancti Petri, ubi erant maxenate comunis Bononie in quantitate 
equitum IV.c, qui, statim ascendentes equos ipsorum, cucurrerunt contra Lanbertacios, 
et, dum fuerunt supra flumen Idicis, subtus stratam per duo milliaria, obviaverunt eisdem, e 
curritores eorum in fugam verterunt. Demum, cum dicti curritores fuerunt ad eorum acies, 
statim occurrerunt et insultaverunt predictas maxenatas, in quodam prato supra Idicem, et 
invicem preliantes, de illis de illis maxenatis multi occisi fuerunt, et capti et debellati fuerunt, 
et in fugam conversi, et equi plurimi et capti fuerunt et ducti ad civitatem Imole. 
Item, anno predicto millesimo CC nonagesimo octavo, indictione XI, dum illi, qui habitabant 
in Massa Lonbardorum, que posita est in comitatu Imole, subtus stratam, fecerent magnam 
guerram habitatoribus civitatis Faventie et Imole; predicti et dominus Maghinardus 
eorum capitaneus fecit exercitum iuxta dictum castrum Masse, ibique fecerunt edificari et 
construi aliud castrum, ita quod nulla persona auderet mittere vel portare mercatum aliquod  
ad dictum castrum de Massa. Postea vero, ipsum novum castrum destructum fuit per ipsum 
dominum Maghinardum. 
Item, eodem anno, congregatis in civitate Faventie et Imole militibus et populo undecunque,  
ad petitionem dominorum Gallasii comitis de Montefeltro capitanei civitatis Cesene et  
Maghinardi capitanei civitatis Faventie et Imole, et, die veneris, in sero, V mensis septenbris, 
illi, qui erant Faventie, iverunt Imolam; et, die lune VIII septenbris, equitaverunt milites et 
populares, qui erant ibidem, versus comitatum Bononie viriliter et potenter, in contrata Medicine.
  |  
  |