Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 554


autem dispositio ad malum quae fomes et concupiscentia dicitur, non ex toto tollitur;
quia illa dispositio sequitur conditionem naturae; baptismus autem non
purgat naturam, nisi quantum pertinet ad infectionem personae; et ideo illa
dispositio ex toto non tollitur usque ad statum beatitudinis, quo natura perfecte
curabitur; sed tamen dispositio illa per baptismum minuitur, inquantum gratia
quam quis in baptismo consequitur, in contrarium inclinat ei ad quod fomes
disponebat; et ita virtus fomitis in nobis minuitur per auxilium gratiae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in originali iustitia erat aliquid quasi formale,
scilicet ipsa rectitudo voluntatis, et secundum hoc sibi opponitur culpae deformitas.
Erat in ea etiam aliquid quasi materiale, scilicet ordo rectitudinis
impressus in inferioribus viribus; et quantum ad hoc opponitur sibi concupiscentia
et fomes. Quamvis ergo non restituatur originalis iustitia quantum ad id
quod materiale in ipsa erat, restituitur tamen quantum ad rectitudinem voluntatis,
ex cuius privatione ratio culpae inerat: et propter hoc id quod culpae est,
tollitur per baptismum; sed aliud poenale remanet.
Ad secundum dicendum, quod baptismus virtute gratiae quam confert, ex qua
rectitudo voluntatis causatur, originalem culpam delet; non tamen sequitur
quod, subtracta gratia, originalis culpa redeat. Cum enim omnium peccatorum
mortalium genera hoc commune habeant quod gratiam tollunt; non tamen
omnium est una macula, sed diversae, secundum quod defectus gratiae ad
diversas causas refertur; unde defectus gratiae ex actu luxuriae proveniens, est
macula illius peccati, et sic de aliis. Unde non redit macula peccati alicuius,
quantumcumque gratia subtrahatur, nisi per reiterationem causae. Causa
autem per quam macula originalis relinquebatur in anima, erat ipsa propagatio
humanae naturae quam impossibile est reiterari circa eumdem hominem; et
ideo macula originalis redire non potest. Sed defectus ille gratiae qui per peccatum
mortale incidit, erit macula vel luxuriae, vel homicidii, et sic de aliis.
Ad tertium dicendum, quod non eodem modo se habet concupiscentia et, fomes
ad originalem maculam, sicut actus peccati ad maculam actualem; concupiscentia
enim etsi quodammodo ad maculam originalem materialiter se habeat,
non tamen est causa eius secundum quod in eodem subiecto inveniuntur; sed
actus peccati causat actualem maculam: et ideo non potest contingere ut actus
maneat, et macula vel reatus transeat; sicut in originali, manente concupiscentia,
transit reatus et macula.
Ad quartum dicendum, quod intensio et remissio nunquam speciei diversitatem
causant, sed quandoque ex speciei diversitate consequuntur: quando enim
intensio et remissio super unam naturam fundantur, quae decrescit et proficit,
tunc nec diversitatem speciei causant, nec ab ea causantur; ut patet quando
eadem albedo intenditur et remittitur: quandoque vero super diversas naturas
intensio et remissio fundatur; et tunc intensio et remissio, ex diversitate speciei

Torna all'inizio