Post hoc, gentes Persarum destruxerunt ciuitatem Casuntinam
et ecclesiam Beati Gemini diruerunt. Processu temporis,
subtus ipsum montem edificatum est castrum, quod ad honorem
dicti sancti Castrum Sancti Gemini appellatur, in quo diuinus cultus
floret et clericis et fratribus Minoribus est ornatum. Circa cacumen
ipsius montis, in cuius appendicibus Casuntina fuerat, ab
antiquo extructa fuit ecclesia in nemore. Quam in nouissimo
tempore beatus pater Franciscus ab episcopo Spoletano amore Dei
impetrauit, et ibi, extructo deuoto heremitorio, cum fratribus sepius
habitauit. Et in eodem loco mantellum, quod de ultra mare
asportauerat, reliquit, quod a fratribus ibi commorantibus conseruatur
et ostenditur.
In eodem specu sanctus frater Corradus ad orandum se reclusit,
paupercula tunica una et non pluribus uestibus et uili mantello
accinctus. In modica palea membra domata sunt, ieiunio panis et
aquae refouens et precipue deuotissimam quadragesimam, quae in
Epiphania incipit, quam Saluator noster sine cibo et potu ieiunauit,
ipse sanctus Corradus in pane et aqua, in feruore Spiritus sibi infusi
a Deo, deuotissime ieiunabat, calore diuini amoris consolatus in
anima, et calidus, ab intenso frigore hiemis et uentorum exterius illesus,
manebat. Et in tali abstinentia et paupertate strictissima
Christo feruenter seruiuit per annos sexaginta.
|
|