dividitur contra formam inherentem. Forma autem inherens
est duplex, scilicet substantialis: et subiectum quod dividitur
contra hanc est idem quod materia, iuxta illud Philosophi
in I De generatione « Est autem yle maxime quidem proprium
subiectum » , et in I Posteriorum dicit quod scientie mathematice
non sunt de aliquo subiecto idest de aliqua materia, scilicet
quia abstrahunt ab ipsa. Alia autem forma inherens est
accidentalis; et sic subiectum est illud quod informatur accidente,
ipxta (sic) illud Porfirii « Accidens est quod adest et abest
preter subiecti corruptionem » .
Octavo vel nono modo accipitur subiectum in scientia, et
sic subiectum dividitur contra passionem que probatur de
subiecto et medium per quod probatur; quamquam istud nomen
sortiri videatur in scientia ex eo quod subicitur passioni
tamquam forme accidentali inherenti, et etiam tamquam predicato,
iuvta (sic) illud Philosophi in libro I Posteriorum « Una est
scientia que est unius generis subiecti, partes et passiones eius
considerans » . Et sic ad presens loquimur de subiecto huius
scientie, quod et materia scientie dicitur, circa quam scilicet
scientia in sua actione versatur, quia actio est secundum quam
in illud quod subicitur agere dicimur » , ut dicit auctor Sex
principiorum . Et sic loquendo dicimus quod huius scientie
subiectum est Deus absolute, quod quidem ad presens ex quadruplici
parte potest monstrari.
Et primo ex parte nominis huius scientie. Nomen enim
huius scientie est theologia. Theologia autem idem sonat quod
|
|