Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 125


Senesba cum leone, et accepit ipsum leo in consiliarium
et suum vicarium. Inuenerat enim in ipso bonum consilium
et vtilem sapientiam. Et tradidit [ei] consilium et secreta
sua in omnibus suis negocijs. Et permanente boue cum
leone, omni die magis eum diligebat leo, et ipsum sibi coniungebat,
donec magnificauit et exaltauit ipsum super ceteris
suis sociis, et eum preposuit alijs omnibus suis consiliarijs.
Et factum est, cum vidisset D[imna] quoniam leo ordinasset
Senesbam in loco suo, et ipsum sibi preposuisset et vniuersis
eius consiliarijs et socijs. Et quia ipse esset eius secretarius,
cepit multum tristari, et factum est ei hoc valde molestum.
Inuidebat enim sibi pro sublimi statu eius in quo leo ipsum
posuerat. Et accedens ad fratrem suum, exposuit ei suum
accidens; dixit ei: Frater, nonne mei fatui consilij mirabaris
et mee inutilis prouisionis quam nunc egi in meipso, considerans
ea que bona essent leoni, vt ad eum bouem adducerem
qui me expelleret de meo statu et honore? Tradidi enim
gladium in manu sua ad offendendum me. Cui respondit
Kelila. Accidit tibi nunc quod accidit cuidam heremite. Dicens
D[imna]: Quomodo fuit? [Ait Kelila]:
Dicitur quemdem fuisse heremitam, cui rex dedit
pulchra vestimenta et honorabilia; et videns illa latro quidam
apposuit curam furari illa, et nisus est querere argumenta
circa hoc. Iuit ad heremitam, dicens ei: Obsecro, sancte heremita,
nudus et pauper sum; audiens tuam sanctitatem, veni
de terra longinqua, vt tibi ministrem et a te docear. Cui dixit
heremita: Volo, fili, vt mecum stes et per noctem moreris.
Tumque morans, fur ille cum heremita longo tempore administrabat
ei fideliter et deuote, ita vt crederet in ipsum heremita
et confideret de eo. Tradidit itaque heremita in manu

Torna all'inizio