officia et servitia cum ipso morantes, ab
exactione dictarum collectarum, et aliorum
servitiorum communis ejusdem, sicut alios cives
Papienses, qui in similibus regiminibus extra
civitatem Papiae hoc tempore morantur,
haberetis immunes. Nos itaque supplicationibus
ipsius benignius inclinati, fidelitati tuae
praecipiendo mandamus, quatenus memoratum
R. fidelem nostrum, et praedictos concives
suos, quos secum necessarios retinet, ad regimen
praelibatum, ab exactionibus et praestationibus
civitatis, quibus alii Papienses in simili
regimine commorantes, per nos sunt exempti,
ulterius habeatis immunes nec ea occasione,
quousque cum praefatis Papiensibus officialibus
suis, in regimine remanserint supradicto, de
mandato nostri culminis speciali, domos, familias,
et bona eorum non gravetis vel patiamini
per ordinarios Communis ipsius indebite
molestari.
Cap. LVIII.
Cuidam Communitati, ut credant nunciis,
quos mittit pro arduis negotiis.
Magnum nimis, novum et arduum est
negotium, pro quo legatos et literas ad
vos compellimur iterare. Cum igitur
judicem R. de N. et Notarium C. de etc. pro
praedicto ad vos negotio, praesentialiter destinemus;
fidelitati vestrae praecipiendo mandamus,
quatenus ea, quae praefati nuncii nostri
vobis ex parte nostri culminis duxerint exponenda,
ac si nos ipsi praesentialiter diceremus,
|
|