pullulante sola desperatio vivendi viveret et salutis? Sic
igitur in vos invehor dum accusor, et primo secundum
Evangelium infirmus fui, et non visitastis me, quod utinam
in vobis senatus superior quasi culpam non arguet,
nec neglectum solum id judicans obstupescat! Ha fili,
fili, quantum multis est amarum silentium, quorum loquela
dulcescit et probat regula, quia augmentatur per
similia simile, et assumitur secundum materiam quae
tractatur. Amaricavit me morbus dum fremuit, nec minus
Petri scribentis officium adversus me, dum suspendit.
Sermo tamen prolixior, quem posset materia texere,
breviatur, et de culpa vel offensa si extitit, pace data,
rogo quatenus de triumphalibus auspiciis domini et prospero
statu vestro patrem Petrus frequenter laetificet, nil
annectens excusatorium sic dicendo: «Ha pater, pater,
quem gaudia distrahunt, hunc alludere calamo non permittunt.»
Fateor, sed tempus in hujusmodi non per momenta
sic tollitur, ut quies vel otium non alternet, alioquin
defectum concluderet ille versiculus:
Quod caret alterna requie, durabile non est,
Totum ergo remittitur, et nihil ex praeteritis imputatur,
dum modo Petri per litteras suus Jacobus confortetur.
n. 66
Idem eidem et super eodem.
Semper crescit culpa, quamdiu differtur emenda, et
mora quae ingruit, donec purgetur, morosior judicatur.
Olim, credo, scripsi ne diutius sub hac mora languescerem,
et in vobis claustra silentii precatus sum reserari,
quae mihi longo jam tempore dum ostiarius clausit patri,
filius amarum vulnus inflixit, cui recta medela nunc paratur,
ut praescripto silentio mutus hactenus jam loquatur.
|
|