Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 513


fecisti te regem. Et hoc scitum est et actum fatuitate grecorum.
Quare, visis litteris istis, incontinenti ab hac fatuitate desistas
quia puer es, nullius precii, nec sum coequalis tibi; quare vereri
potes de te et terra tua, alioquin mala hora vidisti terram tuam.
Et ecce mitto tibi archam unam auro plenam ut scias me
multum auri habere quo, quidquid intendimus, facere possumus,
et speram unam ut certifices totum mundum nos manutenere,
et sacum unum de semine zizanii ut scias nos habere magnam
miliciam, et fustigatorium unum ad corripiendum te velut
puerum. Et misit ei cum hiis per suos legatos litteras suas,
quibus lectis, Alexander mandavit eos exui, manibus post terga
ligatis. Et mandavit ensem evaginari quasi eos decapitari vellet.
Cui dixerunt legati: Domine, talem regem nunquam audivimus
suos velle mactare legatos. Ad quod Alexander: Vester dominus
me latronem reputat et non regem, propterea vobis inferre
volo, more latronis, offensas, de quo me non voccetis culpabilem,
sed dominum vestrum mittentem vos ad me latronem existentem.
Cui dixerunt: noster dominus tui non habet noticiam, tamen
nos te cognoscimus, tuam percipientes bonitatem et decus; ergo
indulgeas corporibus nostris quia nos dicemus domino nostro
Dario que de te vidimus, et erimus tui testes. Ad quos respondit:
ex quo humiliamini, vestris precibus annuo ut mei misericordiam
cognoscatis: quia proximus humili et elongatus a superbo existo.
Et mandans eos absolvi, comestionem eis dare precepit. Et post
hec composuit litteras istas: Alexander filius Philippi regis, Dario
qui regem regum se putat, et quem timent astra celi et qui

Torna all'inizio