a fine: et secundum hoc virtutes a vitiis distinguuntur: et in virtutibus ubi
invenitur diversa ratio boni, sunt diversae virtutes secundum speciem. Bonum
autem ad quod humanae virtutes proxime ordinantur, est bonum rationis, contra
quam esse est malum hominis, ut dicit Dionysius in lib. De div. nom.
Et quia non in omnibus materiis moralibus eodem modo invenitur rationis
bonum, ut patet; ideo oportet diversas virtutes morales esse specie differentes.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod, sicut supra dictum est, duplex est amor.
Unus naturalis, et hoc invenitur in omnibus virtutibus: unde talis amor non
appropriatur caritati, sed est communis omnibus virtutibus: et si de hoc amore
loquitur Augustinus, patet quod non probatur quod sit tantum una virtus. Alius
autem est amor animalis, qui secundum quod est in superiori appetitu, et gratuitus,
ad virtutem caritatis pertinet: et hic quidem amor invenitur in omnibus
virtutibus, non quasi idem per essentiam eis, sed inquantum participatur ab
ipsis prout sunt a caritate imperatae.
Ad secundum dicendum, quod id quod est rationis et intellectus, non eodem
modo participatur in materiis omnium Moralium virtutum, cum in diversis
materiis diversimode medium rationis recte inveniatur: et ideo talis materiae
diversitas diversitatem formae et speciei causat; sicut etiam accidit in naturalibus,
quando diversae materiae non sunt proportionatae ad recipiendum formam
unius rationis.
Ad tertium dicendum, quod in omnibus moralibus invenitur una ratio veri, quod
est verum contingens, in hominis actione consistens; et ideo ad unum actum
cognoscitivum pertinent. Invenitur autem in eis ratio boni diversa, secundum
quod in diversis diversimode ordo rationis constituitur: et ideo ex parte appetitivae
oportet quod sint diversi habitus, qui dicuntur virtutes morales.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut speculativa ratio dicitur esse
recta secundum quod se conformiter ad prima principia habet; ita etiam ratio
practica dicitur recta ratio secundum quod se habet conformiter ad rectos fines.
Inclinatio autem ad finem ad appetitum pertinet; et ideo in 6 Ethic. dicitur,
quod veritas et rectitudo rationis practicae est secundum quod se habet conformiter
ad appetitum rectum. Appetitus autem respectu alicuius est rectus naturaliter,
sicut respectu finis ultimi, prout quilibet naturaliter vult esse felix: sed
respectu aliorum rectitudo appetitus ex ratione causatur, secundum quod appetitus
aliqualiter ratione participat, ut in 2 Ethic. dicitur. Et quia prudentia facit
rationem rectam, ideo praeter prudentiam requiruntur aliae virtutes morales,
quae faciunt appetitum rectum in his in quibus naturaliter rectus non est. Et
quia bonum rationis non eodem modo invenitur in ipsa ratione et in his quae
rectitudinem rationis participative habent; ideo secundum ea quae prius dicta
sunt, morales virtutes sunt alii habitus secundum speciem quam prudentia.
|
|