Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 288


Unus enim erat legitimus et alter de adulterio natus, qui vocabatur
David; legitimus autem Melic nominabatur. Filio autem
adultere, terre partem reliquerat pater; alius vero qui iunior erat,
veniebat una cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo quod
David predictus ad ipsum iter arripuerat veniendi. Mater alterius
scilicet Melic, regina videlicet Georgianie, per quam maritus regnum
tenebat, quoniam regnum illud per feminas tenebatur, mortua
fuit in via. Illi autem cum venerunt dederunt maxima munera,
et maxime legitimus filius qui repetebat terram quam reliquerat
pater filio suo David, cum non deberet habere quia adultere
filius erat; ille vero respondebat: «Licet sim filius concubine,
peto tamen ut fiat michi iustitia secundum consuetudinem Tartarorum,
qui nullam differentiam faciunt inter filios legitime ac ancille».
Unde fuit data sententia contra filium legitimum, ut illi
David, qui maior erat, subesset et terram haberet quiete ac pacifice
quam dederat ei pater. Et sic donaria que dederat, et causam
quam contra fratrem suum David habuerat, amisit.
<8>. Ab illis etiam nationibus, que longe sunt ab eis et sunt
coniuncte aliis nationibus, quas aliquo modo timent, que non sunt eis
subiecte, tributum accipiunt, et quasi misericorditer agunt cum

Torna all'inizio