Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 873


et expoliat ribaldos in taberna, id est stultos mundo, sapientes autem Deo;
et id vinum est iocundum et moderatum quia modestiam docet et iocunditatem
facit. Minus purum videntur bibere vel nihil qui sunt theologi et
non currunt post Christum nudi.
Obsequium etiam astronomis advocat sibi sacra Scriptura, unde Job,
9, 9: « qui facit Arcturum et Oriona[s] et Pliades et interiora Austri » . Subtilius
pono exemplum de hoc. Moyses in Genesi, cum loquitur de terra, statim
immediate subdit de hiis que sunt virgulta terre, sive de ornatu terre. In
secunda autem die loquitur de firmamento et non loquitur statim de hiis
que ornant firmamentum, immo opus quarte diei est opus stellarum. Quid
sibi vult hoc, quod statim cum de terra loquitur de hiis que sunt fixa in
terra subiungit, et non quando loquitur de celo loquitur statim de hiis
que sunt in celo affixa? Sed virgulta sunt partes terre sicut et lex humana
dicit, sed planete non sunt partes celi quia non sunt continui eis, sed nec
stelle parve, immo habent proprium modum movendi et proprium motum
sicut intelleximus aliunde, sed propter suam distantiam et magnum circuitum
non percipitur de facili. Sed sive ita sit sive aliter, patet quod astronomia
servit theologie. Iterum quia Judei inexpertes erant astronomie
putaverunt quia eclipsis solis in morte Domini fuisset naturalis. Scripsit
autem Dionysius: vidit quod contra naturam erat et ideo dixit quod mundi





340




345




350




355
Torna all'inizio