Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 17


discretionem tuam volumus esse sollicitam, quatinus has Rationes dictaminum nulli videndo concedas, ut sic que vera et ornate protuleris, socii tui cum se in scriptis nullatenus invenisse cognoverint, plurima in hac utilia scientia te invenisse denuntient, et nostro tibi consilio adherentes, omnes qui eandem doctrinam posse docere videntur, non insipienter dimittant.
7.
EPISTULA SUBDITI AD PRELATUM
1 Reverendo et domino plurimum metuendo B(ernardo) Dei gratia Aretine ecclesie plebano meritis operum ab omnibus diligendo, G(uido) eius mandatis semper obedire paratus, debitum et devotum semper obsequium vel servitium.
EXORDIUM
2 Quoniam vestrorum preceptorum, pater karissime, surdus auditor esse non debeo, ideo, super eo quod michi precepistis, qualiter fuerim sollicitus, vobis notificare desidero.
VEL EXORDIUM
3 Quia suorum mandata prelatorum surdis auribus nullus subditorum percipere debet, propterea quod michi vobis placuit iniungere, cupiens nullatenus preterire, quam citius illud volui effectu prosequente complere.
VEL EXORDIUM
4 Quoniam omnium virtutum matrem obedientiam esse cognovi, ne tanti muneris expers aliquatenus iudicarer, volui mandatis vestris modis omnibus obedire.
NARRATIO
5 Inde est quod honestum, religiosum, et litteratum clericum cum omnibus divinitatis libris ad servitium et utilitatem vestram paratum esse noveritis, si.XXX. marcas ei annualiter persolvere volueritis.

Torna all'inizio