Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 143


V 23

Dicebatur aliquando, quod manus vestra satis utilis poterat esse magnificentie regie ad grata servitia,
in quo me credulum exhibebat affectus, sed sciolum reddit effectus. Ecce, quod dictis facta succedunt;
ecce, quod in scientiam crevit credulitas, et iam non opus est opinionis circuitu, cum producat
in publicum experientia veritatem. Porro a memoria mea non excidit, bone comes, quod sub
testatione divine misericordie ac reverentie ecclesie Dei nec non regie gratie imploravi vestrum consilium,
et vos ultra petitum liberaliter adiecistis auxilium ad salutem populi Capuani. Et quidem
minus dico, sed plus significo, quoniam per hoc toti Terre Laboris creditur de tranquillitate
provisum.

V 24

Episcopo reverentiam pro salute.
Favore dignus et laude .., lator presentium, procurator vester, in vestris procurandis negotiis iuxta
scientiam et posse se reddidit studiosum, sicut ego ipse per experientiam didici, qui aliqua de ipsis
negotiis ad eius instantiam efficaci attentione promovi. Vestra itaque paternitas ipsum pro huiusmodi
meritis, si placet, illa foveat dulcedine caritatis, per quam pro vobis et labores gaudeat subiisse
preteritos et promptum habeat spiritum ad futuros.

V 25

Meritis tue probitatis inducimur, ut personam tuam quadam prerogativa gratie prosequentes eam et
opportunis muniamus favoribus ac honoribus congruis attollamus. Ut igitur eo ferventius nostris
assistas obsequiis, quo amplius per nos te senseris honorari, te de speciali benevolentia in cappellanum
nostrum duximus admittendum, has tibi litteras in testimonium concedentes.

V 26

Torna all'inizio