AD OBIECTA
Et per hoc patet solutio ad primum: quia quamvis huiusmodi accidant mendacio
inquantum huiusmodi, non tamen accidunt ei inquantum peccatum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis ludus aliquis sit utilis, non tamen ludus
ille talis qualis est ludus mentientis.
Ad tertium dicendum, quod ille qui nullius gratia mentitur, ad mendacium iocosum
reducitur, maxime si mentiatur de indifferentibus, et quae ad nullius damnum
pertinere possunt: operationes enim ludicrae nullius gratia fiunt, ut dicitur
in 10 Eth.
Ad quartum dicendum, quod illa octo genera mendacii sub tribus primis continentur;
sed ideo magis particulatim dividuntur quia in diversis materiis contingit
esse maius vel minus peccatum; unde tria membra secundae divisionis reducuntur
ad mendacium perniciosum. Potest enim alicui inferri nocumentum vel in spirituali
vita (et sic est primum quod fit in doctrina religionis), vel in aliis; sive
nocumentum alicui illatum in nullius profectum cedat, quod est secundus modus;
sive cedat in profectum alicuius, quod est tertius modus. Duo vero alii modi reducuntur
ad mendacium iocosum. Quia aliquando aliquis mentitur propter suam
delectationem quam habet in mentiendo, et sic est quartus modus; aliquando
autem propter delectationem alterius, cui ex mendacio placet, et sic est quintus
modus. Tres vero ultimi modi reducuntur ad officiosum mendacium. Aliquando
enim aliquis mentitur ad vitandum damnum alterius in pecunia, et sic est sextus
modus; aliquando in persona quantum ad vitam corporalem, et sic est septimus
modus; aliquando vero quantum ad ea quae virtutis sunt, et sic est octavus.
Ad quintum dicendum, quod materialis multiplicatio debuit hic tangi, inquantum
diversa quantitas culpae per eam insinuatur.
Ad ultimum dicendum, quod Philosophus assignat duas species mendacii
secundum quod opponitur virtuti; et ideo divisit mendacium in superfluum,
quod est iactantia, et diminutum, quod est ironia. Iactator enim est qui maiora
de se fingit quam sint; ironia autem quae minora. Hic autem dividitur mendacium
ad cognoscendum quantitatem in ipso; et ideo oportuit aliter dividere.
ARTICULUS 3
Utrum omne mendacium sit peccatum
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omne mendacium sit peccatum. Nullum enim peccatum fit
instinctu Spiritus Sancti. Sed Iacob, ut in littera dicitur, propter familiare consilium
Spiritus Sancti, quod a matre acceperat, dixit se esse primogenitum, cum non
esset, Genes. 27: et ita mentitus est. Ergo aliquod mendacium non est peccatum.
|
|