B lesa quidem recta facit ora, docetque modesta,
E t res eximias monstrat dictare sophia.
A lta poli tractat quem pleniter haec amat alma,
T angere summa nequit qui non sibi prorsus adhesit.
R egula sed prestat cui non datur edere celsa,
I lla tamen promat quae continet atque laborat;
C umque labore calet, succedunt maxima plane. 30
I nde meus sensus animatus fingere versus,
S pe meliorandi volo terrea scribere saltim;
N ec titubo vera quae condidit esse poeta,
U incit cuncta labor, si permanet improbus, atrox.
N on cessabo quidem quae quivi scribere scire.
C ensuit infelix mea stulta scientia, metris;
A ctis, perfectis, nulli dare ni sapienti,
N ectareae nostrae Mathildi scilicet, orbem
C uius habet nomen repletum propter honorem
I llius immensum, quem servat more parentum. 40
L atius ista viget, virtutes quattuor illae
L argifluae degunt omni quia tempore secum.
A lta regens iustos regit hanc prudentia cunctos:
D iscrete vadit, sua temperat acta ducatrix:
E xercet valde pietatem iusticiamque: .
I udicis observat caelestis iura timenda:
F ortis in adversis, minus est elata secundis:
I nque fide vera deitatis, credula sperat:
L umine ceu fidei, sic factis pollet amoenis,
I ccirco fructus centeni colliget usus. 50
A lter terdenam, sexagenamque coronam
D um tenet alter, habet centenam grandior alter,
I sta legit totas probitatis iure coronas.
G imnasii mensae sint haec recitata decenter,
N oscat, ei grandis quod calliditas manet anguis,
A ligeri plane comitatur simplicitatem.
P osteritas nostra tantam dominam volo noscat.
E n ego dictabo ceu quibo, postque rogabo
T utius, ut verbum si currerit hic inhonestum,
R espiciat, parcat, veneranda Mathildis amanda. 60
I psius hi versus dant nomen, dantque parentum.
EXPLICIT PROLOGUS.
|
|