filiali quam de regimine servili, tamquam de eo circa
quod esse debet amplior cura. In determinando quidem
de reginine filiorum, primo ostendere volumus, quod
decet omnes patres circa proprios filios esse solititos. Nam
cognita solicitudine, quae est circa filios habenda, magis
incitabuntur parentes ut suos filios bene regant. Possumus
autem triplici via venari, quod decet huiusmodi solicitudinem
habere parentes. Prima via sumitur ex eo quod patres
sunt causa filiorum, et filii habent ab eis esse. Secunda,
ex eo quod sunt superiores et praestantiores illis. Tertia
vero, ex eo quod inter eos debet esse amicitia naturalis.
Prima via sic patet. nam sicut in naturalibus rebus aspicimus
quod nunquam natura dat esse alicui, nisi sit solicita
circa ea per quae illud valet conservari inesse, ut si natura
dat esse igni, statim est solicita dare ei levitatem quanda,
per quam feratur sursum, eo quod in loco superiori magis
habet in esse conservari quam in inferiori: sic etiam si
natura dat animalibus esse, quia animal sine cibo conservari
non potest, natura est solicita dare animalibus ora
et alia organa, per quae possunt sumere cibum et nitrimentum.
Quare si patres sunt causa filiorum, et filii naturaliter
a patribus esse habent, decet patres habere
curam filiorum, et solicitari erga eos, ut inveniant eis
illa, per quae possint bene vivere, et per quae valeant
conservari in esse. Secunda via ad investigandum hoc
idem, sumitur ex eo quod patres sunt praestantiores filiis,
et debent praesse eis. Naturaliter enim semper superiora
in inferiora influunt, et ea regulant et conservant:
videmus enim super caelestia corpora influere in haec
inferiora, et ea regere, et conservare. Quare si naturale
est, ut superiora et praeminentia in inferiora
insinuant, et ea regulent et conservent: decet quemlibet
dominantem, et praeminentem solicitari, quomodo
per debita auxilia influat, et subueniat suis subiectis,
et quomodo eos regulet et conseruet. Unde et ipse
|
|