propria remeauit. Quem rex Roggerius satis officiose suscepit, equitaturas multas et munera
plurima contulit, et eum per terram suam honorifice conduci precepit. Papa uero
Eugenius postquam in Francia aliquantulum est demoratus, Ytaliam repetens apud Tusculanum
se recepit, et congregata militia, Romanos sibi inobedientes iussit constringere et expugnare.
Rex autem Roggerius, cognito predicti pape aduentu, legatos suos ad eum misit,
et partem militum suorum ad eius seruitium delegauit. Cum autem predictus papa apud
Tusculanum moraretur, rex Francie ab Ierosolimis rediens ad eum uenit. Qui memor beneficii
et honoris sibi in Francia ab illo collati, eum prout decuit cum reuerentia magna et
honore suscepit, dona multa optulit, et in pace ad propria redire permisit. Rex autem Roggerius
archiepiscopos et episcopos terre sue iussit consecrari a papa Eugenio; frequenter
legatos ad eum de pace componenda transmisit, sed impetrare non potuit. Sed quia, ut
ait scriptura, quem diligit Dominus, corripit et flagellat omnem filium quem recipit , postquam
Deus omnipotens regem Roggerium multi prosperis successibus extulit et exaltauit, ne succedentia
prospera animum eius plus iusto extollerent et in superbiam eleuarent, eum quarumdam
aduersitatum flagellis paterna miseratione corripuit. Nam primo Albidia illustris
regina uxor eius, ex qua tot filios habuerat, mortua est, et filia eius. Post hec Tarentinus
|
|