quod etiam Apostolus docuit, I ad Timo. II: Volo viros orare in
omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Igitur qui
omnem locum dicit nullum excludit. Quapropter et ventrem meum
purgabo et Deum meum laudabo. Deus enim non nisi sordes
vitiorum abhorret. Sed tu miser, qui factus eras ut Deum laudares
in celo, propter superbiam tuam celum perdidisti, sicut scriptum
est Ps.: Non habitabit in medio domus mee qui facit superbiam.
Quia igitur tu et sotii tui fecistis ibi superbiam, audi quid
de demonibus dicit Scriptura, Ps.: Expulsi sunt nec potuerunt
stare. Nam de principe vestro scriptum est quod ambulavit adversus
Deum erecto collo et pingui cervice armatus est, Iob, sed prudentia
Dei percussit superbum, et obstetricante manu eius eductus est
coluber tortuosus, Iob. De vobis vero minoribus dicit Scriptura
quod Deus in angelis suis repperit pravitatem, Iob IIII, nec adhuc
stultitia vestra cessat, sicut dicit Scriptura, Ps.: Superbia eorum
qui te oderunt ascendit semper. Rogo te ut dicas michi si fuisti
ex illis qui dixerunt Domino: Si eicis nos, mitte nos in porcos».
Cui demon dixit: «Quare hoc queris?». Respondit frater: «Quia similia
similibus gaudent. Nam omne animal ad sibi simile convertetur.
Tu porcus es, immundus es, immundus diceris, immunda
diligis et immunda requiris. Factus enim eras ut habitares in celo,
et nunc vadis per sterquilinia visitando latrinas». Cum igitur
frater talia perorasset, demon erubuit et recessit ab eo confusus.
Confunduntur enim demones vehementer et erubescunt valde
velociter, quando reducitur eis ad memoriam gloria quam perdiderunt
et miseria quam incurrerunt.
De alio fratre qui a demone fuit percussus et reprehensus, dum quadam nocte
dormiret.
De alio fratre qui a demone fuit percussus, dum quadam nocte
dormiret. In provincia Provincie fuit quidam frater Minor qui,
quodam sero, ad cenam perdicem unam comederat, et postea ivit
dormitum. Et cum dormiret illa nocte, venit ad eum demon et
percussit eum cum pugno, ita quod frater evigilavit et expavit,
|
|