… amicus … amico.
Dilectionis vestre litteras qua decuit affectione recepimus, sed ipsarum
tenorem hylariter audire nequivimus, dum … filii vestri, quem sincero
cordis affectu dileximus, obitum nuntiarent. Dolemus etenim de
nubilo casu eius, dum patrem in filio et filium in patre constanter amavimus.
Dolemus etiam quod illum vobis mors amara subripuit, quem
carnis idemptitas nativa donavit. Ex quo vobis tamquam de proprio
dolore compatimur et vobiscum adinvicem condolemus. Unum verumtamen
nobis in dolore modestiam doloris adhibuit, quod vos, more prudentis
viri, de acerbitate casus eiusdem grandem, sicut ex litteris vestris
accepimus, consolationis materiam assumpsistis. Et cum neminem adversa
fortuna comminuat, nisi quem secunda decepit, nec gubernatoris officium
maris tranquillitas aut obsequens ventus ostendat, consanguinitatem
vestram inducimus et hortamur attente, quatenus, sicut bene cepistis,
sic in antea consolationis robur et animum de bono in melius
|
|