Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

294


contra eum, ipsum in medium surgere fecit dicens:
"Ex quo non possum habere humanum iudicium, recurro ad
Dei auxilium. cum igitur episcopalis gratia sit Spiritus sancti
donum, si istam gratiam emisti peccunia, rogo Spiritum sanctum
ut ipsum non valeas nominare. dicas igitur versiculum
illum, qui toties in ecclesia decantatur, scilicet ‘‘Gloria Patri
et Filio et Spiritui sancto’’". cum igitur ille intrepidus incepisset,
"Gloria Patri et Filio" distincte dixit. cum vero ad "Spiritum
sanctum" pervenit, sibi loquela deficit et mutus effectus, balbuciens
loquebatur. cum autem iterum reinciperet, cum ad
"Spiritum sanctum" deveniebat, loquela sibi protinus deficiebat.
quod ille videns, ingemuit et peccatum suum coram omnibus confitens,
in manibus legati archiepiscopatum abrenunciavit. cum
autem magnam compunctionem ostenderet, dixit ei legatus: "In
hoc cognoscemus quod non ficte, sed vere penites [et]
quod Spiritus sancti gratiam recuperasti, si ipsum poteris nominare.
nunc igitur dicas iterato illum versiculum benedictum".
quem ille quidem cum timore incepit, sed cum devocione et alacritate
finivit, et sic omnibus notum fuit quod ille veram contriccionem
et confessionem habuit, et quod gratiam Spiritus
sancti, quam perdiderat, recuperavit. sancti enim Patres symoniacos

Torna all'inizio