2. Revisentes igitur ea que dicta sunt, recolimus nos eos qui
vulgariter versificantur plerunque vocasse poetas: quod procul
dubio rationabiliter eructare presumpsimus, quia prorsus poete
sunt, si poesim recte consideremus; que nichil aliud est quam
fictio rethorica musicaque poita.
3. Differunt tamen a magnis poetis, hoc est regularibus, quia
magni sermone et arte regulari poetati sunt, hii vero casu, ut
dictum est. Idcirco accidit ut, quantum illos proximius
imitemur, tantum rectius poetemur. Unde nos doctrine operi
intendentes, doctrinatas eorum poetrias emulari oportet.
4. Ante omnia ergo dicimus unumquenque debere materie pondus
propriis humeris coequare, ne forte humerorum nimio gravata
virtute in cenum cespitare necesse sit: hoc est quod magister
noster Oratius precipit, cum in principio Poetrie 'Sumite
materiam ...' dicit.
5. Deinde in hiis que dicenda occurrunt debemus discretione
potiri, utrum tragice, sive comice, sive elegiace sint canenda.
Per tragediam superiorem stilum inducimus, per comediam
inferiorem, per elegiam stilum intelligimus miserorum.
6. Si tragice canenda videntur, tunc assumendum est vulgare
illustre, et per consequens cantionem [oportet] ligare. Si vero
comice, tunc quandoque mediocre quandoque humile vulgare
sumatur; et huius discretionem in quarto huius reservamus
ostendere. Si autem elegiace, solum humile oportet nos
sumere.
7. Sed ommittamus alios, et nunc, ut conveniens est, de stilo
tragico pertractemus. Stilo equidem tragico tunc uti videmur,
quando cum gravitate sententie tam superbia carminum quam
constructionis elatio et excellentia vocabulorum concordat.
|
|