30. AUGUST.  Si spiritu vivimus , id est si Spiritu  
sancto serviamus, spiritualiter serviamus. 
CAP. VI.—1. LANFR.  Si preoccupatus homo fuerit .  
Ita instrue ne propter instructionem extollaris, et  
cadas in vitium. Vel, leniter instrue, quia tu fortasse  
cades in vitium. 
2.  Alter alterius onera portate . Si videris fratrem  
in aliquo delicto, leniter corripe illum, vel ora pro  
illo, et sic levabis onus ejus. 
3. AUGUST. ( Tract.  3.  in psal.  CXLIII.)  Alter alterius   
Qui portant invicem onera sua, nisi qui habent charitatem?  
Qui non habent charitatem graves sunt sibi.  
Qui autem habent charitatem portant se. Laesit te  
aliquis, petit veniam; si non dimittis, non portas  
onus fratris tui. Si dimittis, portas infirmum. Et tu  
si forte in aliquam infirmitatem cecideris, quasi  
homo, oportet ut sic te portet ille, quemadmodum 
et tu. 
4. LANFR.  Legem Christi , id est dilectionem. Ipse  
enim dixit:  Mandatum novum do vobis, ut diligatis  
invicem, sicut dilexi vos . 
5. AUGUST. ( Exposit. in Epist. ad Galat. )  Ipse se  
seducit . Non enim eum seducunt laudatores ejus,  
sed ipse potius, quia cum sibi sit ipse praesentior  
quam illi, mavult se in illis quaerere quam in seipso. 
6. LANFR.  Ipse se seducit . Ratio cur opus probari  
oporteat. 
7.  Opus autem suum probet . Pseudoapostoli laudabant 
eos, ideo dicit: Opus suum probet, ne quaerat  
gloriam in altero, id est, in alterius dicto, sed in se. 
8.  Communicet . Qui, inquit, verbo Dei instruitur,  
ei qui se instruit communicet in omnibus bonis suis.  
Arguit eos tenacitatis in praedicatores suos.
  |  
  |