Clara Assisiensis: Regula

Pag 2306


[Caput XII - De visitatore, capellano et cardinali protectore].
Visitator noster sit semper de ordine fratrum minorum secundum
voluntatem et mandatum nostri cardinalis. Et sit talis de cuius
honestate et moribus plena notitia habeatur. Cuius officium erit,
tam in capite quam in membris, corrigere excessus commissos contra
formam professionis nostrae. Qui stans in loco publico, ut videri ab
aliis possit, cum pluribus et singulis loqui liceat quae ad visitationis
officium pertinent, secundum quod melius viderit expedire.
Capellanum etiam cum uno socio clerico bonae famae, discretionis
providae, et duos fratres laicos sanctae conversationis et honestatis
amatores, in subsidium paupertatis nostrae, sicut misericorditer
a praedicto ordine fratrum minorum semper habuimus, intuitu
pietatis Dei et beati Francisci, ab eodem ordine de gratia postulamus.
Non liceat capellano sine socio monasterium ingredi. Et intrantes
in loco sint publico, ut se possint alterutrum semper et ab
aliis intueri. Pro confessione infirmarum quae ad locutorium ire
non possent, pro communicandis eisdem, pro extrema unctione, pro
animae commendatione, liceat eisdem intrare. Pro exequiis vero
et missarum sollemniis defunctorum, et ad fodiendam vel aperiendam
sepulturam, seu etiam coaptandam, possint sufficientes et idonei
de abbatissae providentia introire.
Ad haec sorores firmiter teneantur semper habere illum de
sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus pro nostro gubernatore, protectore
et correctore, qui fuerit a domino papa fratribus minoribus
deputatus: ut semper subditae et subiectae pedibus eiusdem sanctae

Torna all'inizio