Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 276


in quibus viros circa proprias coniuges decet debite
se habere. Nam primo debet eis moderate et discrete
uti. Secundo debent eas honorifice tractare.
Tertio debent cum eis debite conservari. Decet enim
eos suis coniugibus moderate et discrete uti nam immoderatus
usus venereorum primo corpora destruit, secundo
mentem deprimit, tertio immoderat appetitum, et reddit
coniuges intemperatas. Destruitur enim et debilitatur
corpus ipsius viri, si nimis det operam copulae coniugali,
quia vis generativa est nimis corrupta, et (ut vult Philos.
3. Ethic.) insatiabilis est concupiscentiae appetitus. quare
ut plurimum, homo plus appetit, quam natura requirat.
Si ergo sine fraeno quis sequeretur apetitum, et non moderaret
desiderium copulae coniugalis; ageret ultra quam
natura requirat, et ultra quam sufficiat ad restaurandum.
quod sine debilitatione proprii corporis esse non poterit.
Unde cerebrum, et visus, et alia membra nobilia debilitantur
ex superflua copula. Secundo superfluus usus non
solum corpus debilitat, sed etiam mentem reprimit. Nam
corpus est quasi instrumentum animae: sicut ergo quia
martellus est instrumentum fabri, debilitato martello
debilitantur actiones fabriles: sic debilitato cerebro et aliis
membris nobilibus impeditur anima a rationis usu,
ut non possit sufficienter considerare. unde et supra per
auctoritatem Philosophi probabatur, quod talia, si vehementia
sint rationem percutiunt. Tertio huiusmodi usus
nimis maculat appetitum, et reddit coniuges intemperatas.
Nam quanto plus datur opera venereis actibus, tanto
plus incitatur appetitus ut sit intemperatus, et ut venerea
operetur, vult Philosophus 7. Ethicorum. Proter quod
eliditur quorundam brutalis cogitatio dicentium, Satisfaciam
nunc concupiscentiae, et postea de caetero abstinebo.
Nam quilibet usus carnalis copulae incitat ad ulteriorem
usum: et quanto quis plus ea utitur, tanto
magis incitatur ad utendum, et semper intemperantior

Torna all'inizio