Ordinem beati Francisci. Modo succedet Gregorius decimus,
qui fratres Minores intime diliget». Credebat dicere de se ipso,
quia multum affectabat habere papatum, et etiam sperabat, pro
eo quod fratres Minores diligebat, et pro eo quod ille Tolletanus
magister nigromancie predixerat eum magnum in Ecclesia Dei
fore futurum, et quia videbat quod magnus erat, et quod aliquando
cardinales discordes erant in electione papali, et quod aliquid
interdum dicebatur de eo ad istam materiam pertinens. Tunc respondi
et dixi: «Pater, Domino concedente, vos eritis ille Gregorius
decimus. Et dilexistis nos et adhuc amplius diligetis». Non
tamen factum fuit ita, quia non successit tunc Gregorius decimus,
sed Clemens quartus, nec ipse archiepiscopus Ravennas
papatum habuit, ut ostendatur quia non est volentis neque currentis,
sed miserentis est Dei, Ro. IX. Item Io. III: Non potest
homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de celo.
Igitur, cum archiepiscopus, qui et legatus erat, supraposita
verba dixisset, adiecit: «Isti sunt qui debent monasterium introire:
omnes fratres qui sunt hic. De meis vero nullus ingrediatur, nisi
episcopus Faventinus et archidiaconus Ravenne et potestas istius
terre». Erat autem potestas Faventie dominus Lambertinus de
Samaritanis de Bononia, et erat filius sororis abbatisse Faventine.
Abbatissa autem erat de Faventia oriunda, et corda omnium
hominum, si volebat, verbis et exeniis attrahebat ad se. Nam
dominum Octavianum cardinalem ita habebat propitium et amicum,
ut eam libenter in suis petitionibus exaudiret. Cum autem
pervenimus ad hostium ecclesie, invenimus ibi conversum cum
thuribulo fumigante. Et incensato legato, accepit thuribulum de
manu ipsius et thurificavit quemlibet fratrem ecclesiam introeuntem
dicendo: «De l'incenso a li frati me'. De l'incenso a li frati
me'. De l'incenso a li frati me'!». Quod erat dicere: «De incenso
fratribus meis». Post hec ivimus ad scalam, et ascendendo et
postea descendendo et exeundo apodiabat se super me causa honoris
et utilitatis, et ego sustentabam brachium dextrum eius, et
archidiaconus Ravenne sinistrum. Et ecclesia in solario erat; et
totus conventus illarum dominarum numero LXX duarum congregatus
ibidem. Et celebrata sollemniter missa et expeditis consiliis
|
|