Respondet Nicolaus de Rocca ad quandam epistolam sibi missam.
Ex rescriptis vestris archana lambentibus aperte connicitur quod sollicitantis
vos previa scripta tetigerint et pectoris vestri ianuas insipida mordicatione
pulsarint, dum verbis quasi remissa sunt verbera et contumelias
arbitror redditas omeliis. Qualiter enim de sompno vel otio me ducis
industria vel segnis mathematici sagacitas arguit, qui, ex longa consuetudine
rebus afferente constantiam, commodis rei publice semper invigilo et
gerendis negotiis nunquam minus otiosus exhibeor, quam cum videor
otiosus? Fateor quidem loca temporibus et tempora decreta solatiis, quibus
Tuentis nos omnes nobilis et grandis essentia satis posset quorumlibet
tutelas abducere et deliciosa corpus dulcedine recreare. Sed cum omnia
tempus habeant et in omnibus una semper sit virtus servare modum,
mirum satis est si querat in bruma quis metere, vel in solis ardoribus seminare,
si satagat etiam de glacie flores excerpere vel elicere mel de petra.
Quod si forte non fortis Regiana subtilitas, verbis potius assueta quam factis,
minus eleganter intulerit quod ex venandi solatio usus armorum non
pereat, sed ad bella reddatur vena fecundior et ad ictus assuescat facilior
excussio lacertorum, certe videtur magicum et spirituale iudicium minus
id diligenter advertere, et supra se de talibus cogitare. Cum enim eadem
esse non valeant, quorum cause previe sunt diverse, aliud est humanis
|
|