castrum Scipionis, prope Burgum Sancti Donini, ad miliaria V.
In isto castro habitavit dominus Manfredus, frater germanus supradicti
domini Pellavicini, et habuit filios IIII et filias tres, pulcherrimas
dominas, in diversis partibus mundi nobiliter maritatas.
Uxor eius et mater istorum domina Clara fuit de comitibus de
Lomello, pulcra domina et sapientissima et solatiosa. Primogenitus
istorum fuit dominus Guilielmus, pulcher homo et pacificus
sicut et pater suus, et cum Parmensibus pacem habuit et habitabat
in Parma. Uxor ipsius fuit domina Constantia, filia Açonis
marchionis Hestensis, nec potuit ex ea prolem habere. Duabus
enim vicibus sine ipso fuerat maritata, nec unquam habuerat
filios. Porro dominus Manfredus pulchrum palatium habuit in
Parma, ut vidi, iuxta plateam Communis, ubi prius fuerat palatium
illorum de Paganis; sed Parmenses, occasione guerrarum,
funditus destruxerunt ambo palatia, et beccarii fecerunt ibi macellum.
Nunc autem solummodo est ibi platea Communis. Item
dominus Manfredus fuit homo pacis et quasi religiosus et religiosos
et regulas diligebat et specialiter fratres Minores. Et dabat salem
omnibus regulis abundanter et sine mensura. Habebat enim in
districtu castri Scypionis multos puteos salis, ex quibus factus
est dives et inclitus. Secundus filius eius fuit dominus Henricus,
homo bellicosus et doctus ad bellum. Credo, si vixisset, quod
totam Lombardiam subiugasset. Nam de eo potest dici quod de
Iuda Machabeo legitur scriptum, I Macha. III: Similis factus est
leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
sua. Hoc expertus est etiam marchio Montis Ferrati tempore aliquo.
Hic in bello Karoli nobiliter et viriliter dimicando fuit occisus.
Erat enim princeps et dux in exercitu Manfredi filii Friderici
imperatoris condam. Tertius eius filius fuit dominus Ubertus,
in omnibus similis precedenti, ita ut, quicquid commendatum est
in Henrico, in isto Uberto potest totaliter commendari. Hoc
expertus fuit frequenter marchio Montis Ferrati dominus Guillielmus,
quem iste non permittebat de fortilitiis suis exire, eo quod
guerram cum barbano suo haberet, scilicet domino Uberto Pellavicino,
qui tunc temporis dominium in Cremona habebat et dabat
nepoti suo isti trecentos milites et stipendia, ut marchioni Montis
|
|