Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 143


mea, columba mea, inmaculata mea». Aperi, inquit, pulsanti, que es
soror mea in voluntate Patris mei faciendo, amica mea in obedientiam
exhibendo, columba in mali simplicitate, et inmaculata pro fidei integritate.
«Quia caput meum», id est meorum, «plenum est rore» divino,
sed «cincinni mei», id est capilli rotati qui evolant et non <meo>
adherent collo, «sunt pleni guttis noctium», id est frigida fide ac caritate.
Unde dicit Dominus: «Quoniam habundavit iniquitas, refrigescit
caritas multorum».
Ex his igitur, que dicta sunt, manifestum est verum esse quod
aiunt theosophi Deun nomine roris quandoque significari.
[66]
Quod theosophi dicunt Deum esse nebulam
Sane quoniam ros et nebula habent se ut contentum et continens
-sub <omni> enim nebula aliquis ros est- postquam deitatem predicavit
de rore, theosophorum auctoritate predicat id ipsum de nebula. Ait
enim: et nebulam. Nebulam vocant divini Deum significando Christum
hominem, qui dictus est nebula seu nubes et quia peccatores sue gratie
rore refrigerando contemperat, et quia sub nube vel nebula carnis divinitatem
velabat. De quo ait scriptor historie Regnorum: «Factum
est autem cum exirent sacerdotes de sanctuario», id est cum Iudei perdidissent
regnum et sacerdotium, et auditum esset in templo angelis
loquentibus: «transeamus ab his sedibus», «nebula» incarnationis Christi,
id est Deus incarnatus, «implevit domum Domini», sanctam videlicet
ecclesiam toto orbe diffusam «et non poterant sacerdotes stare et
ministrare propter nebulam». Quare non poterant propter nebulam?
Audi quid super hoc loquitur in David ipsa nebula: «Sacrificium et
oblationem noluisti», sed ne ablato veteri ritu populus sine sacrificio
remaneret «aures perfecisti michi», id est corpus aptasti michi et

Torna all'inizio