Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 93


in capitulo suscipit in refectorio etiam tenebit, in monasterio uero et
processione super eos conuersos esse iubebitur, quibus frater ille iuxta
quem locum habet prior esse dinoscitur.
Euenire potest cum huiusmodi promotio ordinatur, ut absentes sint
aliqui fratres honesti et bonis actibus praediti quibus prior sit frater ille,
iuxta quem promotus sedere iubetur, et ideo determinate oportet ei in
capitulo dici, utrum super ipsos etiam absentes cum redierint esse debeat.
Ingrediens frater capitulum loquentibus aliis Benedicite dicat. Egrediens
uero si est reuersurus nec ante et retro faciat nec Benedicite dicat, si non
est reuersurus utrumque agat.

<DE MONACHIS IN CONFRATERNITATEM SUSCIPIENDIS>


Monachus petiturus concedi sibi societatem et beneficium monasterii
introductus in capitulum Benedicite dicat. Deinde prostratus ad gradum
ubi consuetudo est interrogatus quid dicat humili et deuoto corde in
his uerbis respondeat: Peto per misericordiam dei et uestram et omnium
istorum seniorum societatem et beneficium huius monasterii
. Quo dicto respondeat
abbas Omnipotens dominus concedat uobis quod quaeritis et ipse praestet
uobis consortium electorum suorum
. Postea iussus ut surgat accedat ad
abbatem et ab eo per librum regulae sumat monasterii societatem. Qua
sumpta acceptoque ab eo osculo inclinet se ad pedes abbatis, deinde
osculetur omnes fratres in circuitu. Quo facto reuertatur ad locum ubi
se prostrauit ibique tres genuum flexiones solito more faciat; fratres uero
inclinent ei. Dehinc praecipiente abbate sessum uadat designato ei prius
loco ubi sedere debet. Porro si abbas fuerit, ingrediente eo in capitulum
totus conuentus ei assurgat et tamdiu stet, quousque humo prostratus
sicut superius petitionem faciat et erectus cum monachis suis societatem
suscipiat eaque suscepta iuxta abbatem consideat. Monachi uero eius
societate suscepta reuersi ad locum ubi se prostrauerunt tres genuum
flexiones sicut superius dictum est faciant. Egredientes fratres de capitulo

Torna all'inizio