Gaufridus: Summa de arte dictandi

901


Quicquid aliorum uoluat opinio, nolo uos inter nubes et inania uolitare,
set semper narrationem ab auctoritate uobis insinuo inchoandam.
Quod si adeo dedignantis nature fuerit auctoritas, ut sedula quesita
dedignetur comparare querenti, tunc sollers sollicitusque dictator
omnes mentis uires in unum colligat, quod aliquid tam pulchrum,
tam suaue, tam uenustum excogitet, ut prima narrationis facies alludentibus
uerborum flosculis tam aures quam animos audientium debeat
inescare. Iocunda enim principia iocundos exitus pollicentur.
2. DE MODO INVENIENDI NARRATIONEM.
Multifarie et multis modis inueniendi modus occurrit. A quo
ideo si, diligens perscrutator, intendis unde quelibet narratio ducat ortum,
numquam te fallet narrandi diuersitas, nec negociorum perplexitas te
confundet. Huius studii due partitiones sunt: status rerum et humane
mentis propositum. A statu rerum multipliciter prodit narratio. Inuenitur
enim iuxta fortunam, affectionem, famam, consuetudinem et conuictum.
Fortunam duo contraria diuidunt utrobique. Est fortuna aspera et
fortuna prospera; est fortuna humilis et fortuna sublimis. Quot sint
aspere fortune species, cottidiana docent experimenta. Quare, quibusdam
pretermissis, de paucis subiciemus exempla, et primo de illa in cuius
gremio cure conuersantur insompnes, egrotant gaudia, macra ieiunia
querelantur: et illa quidem est paupertas, licet supradicte locutiones possint
ad auariciam retorqueri. Quilibet igitur sue paupertatis narrator
suam hoc modo narrationem informet.
3. NARRATIO FORTUNE ASPERE.
Impulsus, euersus sum ut caderem in laborintum miserie et in retiaculum
paupertatis.
Vel: Nudus egressus sum de utero matris mee,
set alia uerecundior nuditas nuditati primeue a simili respondere contendit:
mea enim latera humanis uisibus et risibus patent, nec habent quod obiciant
instantie boreali.
Vel: Inter notos meos et proximos meos periit memoria
mea, quia modicus et mendicus sum ego. Set quoniam in uobis, clementissime
pater, pietatis exuberat plenitudo et ante cordis uestri faciem lampas accenditur
charitatis, intendite, si placet, super egenum et pauperem. Vobis

Torna all'inizio