praeteritum et futurum. Nam praesentia ita tractantur, ut partim praeteritis, partim futuris coniuncta sint. In praeterito quidem tempore negotia omnia ita tractamus, ut aut quemadmodum gesta sunt narremus aut laudemus aut vituperemus aut de his gratias agamus aut gratulemur aut in his aliquid accusemus aut defendamus sive excusemus. In futuro res aut certas aut incertas scribimus. Certas quidem aut imperamus aut suademus aut dissuademus aut commendamus aut petimus aut quae his contraria sunt facimus. Incertas vero aut deliberamus aut optamus aut praedicimus aut coniectura opinamur aut id quod utrisque commune est in his consilium damus. Quod tametsi ad suasionem et dissuasionem referri potest, separatim tamen tractandum nobis visum est. Atque hae sunt, ut mihi quidem videtur, huius generis praecipuae species. Si quae praeterea sunt aut his adiungi possunt aut ab his non sane multum discrepant. Nos has potissimum repetentes singillatim tractemus et quae unicuique praecepta conveniunt, paucis explicemus.
De narrativa epistola.
Cap XV.
Igitur quum negotium aliquod per epistolam narrandum est, ante omnia cur id narretur, considerare debemus, ut, fine perspecto, ad eum omni nostra narratio dirigatur. Nam si ex ea cognitio
|
|