locutionem veram pro una persona, secundum quod dicitur, Deus generat; sicut
cum dicitur, homo currit, solo Petro currente. Unde simpliciter concedendum
est Virginem esse matrem Dei, sicut confitemur Iesum esse verum Deum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quia una persona est quae subsistit in humanitate
et Divinitate; ideo naturae communicant sibi sua idiomata, idest proprietates,
ut dicit Damascenus. Unde sicut dicuntur Iudaei crucifixisse
Dominum gloriae, quamvis non secundum quod est Dominus gloriae;
ita debet dici, Virgo est mater Dei, quamvis eum secundum Divinitatem non
genuerit.
Ad secundum dicendum, quod quamvis Deitas et Deus non differant re, differunt
tamen secundum modum significandi: quia Deitas signat divinam naturam
in abstracto; unde non potest supponere pro persona; Deus autem quia signat
naturam divinam per modum concreti, idest habentem Divinitatem, potest reddere
locutionem veram pro supposito; et ideo, quia beata Virgo est mater Filii
Dei, potest dici mater Dei, non autem Divinitatis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis Deus sit commune tribus, potest tamen
reddere locutionem veram pro uno eorum, ut dictum est; sicut cum dicitur, Deus
generat, reddit locutionem veram pro patre.
Ad quartum dicendum, quod Christum non dicimus creaturam simpliciter, ut
infra patebit; dicimus tamen simpliciter eum natum; et ideo nativitas potest
transferri ad Deum, et non creatio. Et praeterea nasci non est contra rationem
Deitatis sicut creari.
Ad quintum dicendum, quod beata Virgo est vere mater Christi, non tamen dicimus
eam «Christotocon», idest Christi genitricem: quia hoc nomen inventum
est a Nestorio ad abolendum nomen «Theotocon»: cum haereticis autem nec
nomina debemus habere communia, ut dicit Hieronymus super Oseae 3.
|
|