: Gesta Berengarii

Pag 64


Rex: "Iubeo, iuuenis, tantum desiste moueri!
Non, caput hoc dum uita regit diffusa per artus,
Haec tellus cedet superata, pudetque fateri
Res Latii uictas." Ait, accirique sodales
Imperat. Excurrunt uastos excita per agros
Agmina, amor quibus est pacis, quis gloria curae
Natorum dulcisque domus, uitamque perosi
Adueniunt placido glomerati pectora regi,
Exacuunt iustas subitis rumoribus iras.
Vndique collecti postquam uenere manipli,
Ingenti fremitu pariter ducis ante tribunal
Bella cient. Liquidas tandem se reddit ad auras
Terribilis ductor, quando latus omne sub armis
Ferrea suta terunt, humeros et pectora late
Flammeus orbis habet, capiti tremit aerea cassis,
Et gemino dextra rutilant astilia ferro,
Ensis in ore etiam preclara refulget iaspis.
"Pulcher honos regumque decus, fortissima pubes",
In mediis orsus, "rabidi commertia Martis
Presto: manus capulo sit parta animusque labori,
Vt decet egregios, regnum quia tollere pessum
Wido uenit, certum est sotiis atque arua uocatis
Partiri et gremiis iuuenum subducere pactas.
Si foret huic animus mecum confligere solo,
Et partis differre nefas quod fluctuat armis
Mersurum populos!" Ait, et spumantis habenas
Implet equi precepsque petit confinia belli,
Qua manus hostilis Latium pessumdabat armis.





160




165




170




175




180


Torna all'inizio