ibi erit, qui eam dabit; et hoc probat: Spiritus est  
Dominus; sed ubicunque est Dominus, ibi libertas;  
ergo ubicunque est Spiritus, ibi libertas (a genere,  
assumptio et conclusio); sed in Israele converso erit,  
ergo in eo erit libertas. 
15.  Nos vero omnes revelata.  Nos, inquit, omnes  
apostoli revelata facie non cooperta, sicut Moyses,  
coelestem gloriam speculantes ad ipsam enim est  
intentio nostra quia nunc per speculum et aenigma  
videmus in eamdem gloriam, quae adhuc, non qualis  
est, apparet; sed quasi quaedam imago videtur fide,  
et bonis operibus transformamur. In hoc enim contendimus  
ut conformes ejus fieri possimus a claritate  
fidei perventura in claritatem spei. 
16. AMBROS.  Nos vero omnes revelate . Per fidem  
speculantes, ad eamdem imaginem transformari  
speramus, id est, ut similes inveniamur, transacta  
hac vita, imaginis gloriae Christi. Unde Joannes  
Scimus, inquit,  quia, cum apparuerit, similes ei  
 erimus . 
17. AUGUST. (lib. XV  De Trin ., cap. 8, tom. III.)  
 Gloriam Domini speculantes . Hoc speculum si quaeramus,  
profecto illud occurrit, quod in speculo nisi  
imago [ ad ., non]  93  cernitur. Hoc ergo facere conati  
sumus, ut per hanc imaginem, quod nos sumus  
videremus utcunque a quo facti sumus, tanquam  
per speculum. Speculantes ergo dixit per speculum  
videntes, non de speculo [ al ., specula] prospicientes.  
Quod vero ait in eamdem imaginem transformamur,  
utique imaginem Dei vult intelligi, eamdem dicens  
istam ipsam scilicet, id est, quam speculamur, quia  
eadem imago Dei est, et gloria Dei, sicuti alibi dicit:  
 Vir quidem non debet velare caput suum, cum sit  
 imago et gloria Dei . Transformamur ergo dixit, de  
forma in formam mutamur atque transimus.
  |  
  |