certamina exaltata manebit –, quia pro huiusmodi vestrum regalem nomen in libro
aeternae vitae adscriptum est.
Illud autem, quod nobis vestra intimavit excellentia: quicquid de istis partibus
conpertum habuerimus, sub celeritate omnia vestrae regali excellentiae significari
niteremur –: Emisit nobis Stephanus Neapolitanus episcopus per suis apicibus,
diaconia iuris sanctae nostrae ecclesiae sibi concedi, inter quibus embolim posuit,
significante nobis pro nefandi Adalgiso, filio protervi Desiderii, et pro insidias Grecorum;
simili modo et Campulus episcopus Kaetamis per sua series ea ipsa nobis
intimavit. Quatenus pro nimio vestri amore eundem embolim atque epistolam infra
posuimus.
Sed taliter vestra precellentia demandare atque disponere iubeat, ut exercita a
vobis demandata, ut nobis direxistis, preparata existant et, ubi nobis necessae fuerit,
celeriter occurrere satagant.
Repperimus quidem in ipsis vestris apicibus embolim: quia de civitatibus partibus
Beneventanis, quibus beato Petro apostolo et nobis devota obtulistis mentae, de Rosellas,
de Populonio Aruino duci iussistis, qualiter cum ceteris fidelibus vestris missis
ita omnia complere debeant, sicut Deo placeat et beato Petro apostolo et nobis;
propterea in his pro vestra benivola excellentia non sinimus divinam exorare clementiam.
Sed quid missis vestris contigit? Vestra noluerunt adinplere pro huiusmodi
iussa neque de Rosellas et Populonio neque partibus Beneventanis. Unde
Crescentium et Adrianum duces cum fidelissimis missis vestris partibus Beneventanis
direximus, vestra regalia suscipientes vota; sed nulla alia illis tradere voluerunt nisi
episcopia, monasteria et curtes puplicas, simul claves de civitatibus sine hominibus,
et ipsi homines in eorum potestate introeuntes exeuntes manere. Et quomodo nos
sine hominibus civitates illas habere potuerimus, si habitatores earum adversus eas
machinarentur? Nos quippe, in eorum libertate permanentes, sicut ceteris civitatibus
partibus Tusciae, donis vestris regere et gubernare eos cupimus, omnem eorum habentes
legem.
Unde petimus vestram excellentiam, ut nullus hominum sit, qui vestra sacra vota
inpediri valeat, et ne meliorem faciatis Grimualdum filium Aragisi quam fautori vestro,
beato Petro clavigero regni celorum, eo quod ipse Grimualdus in Capua, presentes
missis vestris, laudabat se dicente: ‘Quia domnus rex precepit, ut, qui voluerit homo
meus esse tam magnus quam minor, sine dubio esse tam meus quam vel cuius voluerit’.
Qui, ut nostris evenit auribus, optimates Grecorum, in Neapolim sedentes,
insultantes fremebant dicentes: ‘Deo gratias, quia eorum promissa ad nihilum sunt
redacta’; sed eorum cachinnas subsannationes pro nichilo reputamus, quamvis ipsi
Greci referebant, quia missi apostolici iam duas vicis sine effectu reversi sunt.
Ecce enim huiusmodi re emittimus in servitio beati Petri apostoli cum vestris
fidelissimis missis nostris, qui vobis omnia liquidius sugerere debeant. Et quesumus,
ut taliter eos pro hac causa disponere iubeatis, ut fautor vester, beatus Petrus apostolus,
secundum vestram sacram oblationem suscipiat effectum, ut hic et in futuro
una cum domna regina vestraque nobilissima prole existat retributor.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|