Illius ad faciem tandem conversa puella,
Eloquio dulci provida dixit ei:
« Non decet hanc artem morituram sollicitare;
Convenit annosis sepe rogare Deum.
Altera si mulier dixisset, dentibus eius
Ora forent vacua: non loqueretur ita!
Consulo quod numquam dicas michi talia verba,
Amodo deberes dicere verba sacra.
Scis me tu ganeam? Persuades cur michi crimen?
Hec te cura tenet inveterata malis.
Et saltem laico! Sed me coniungere velles
Presbitero, gravior ut michi pena foret.
Est grave delictum misceri religioso,
Debet servire qui sine labe Deo.
Quisque suam famam studeat servare pudicam,
Omnibus est magnum semper honore frui.
Vir bonus et mulier studet hic acquirere laudem,
Ut valeat cunctis atque placere Deo.
Nam qui laude caret et vitam ducit ineptam
Displicet ille Deo displicet atque bonis.
Insensata! Vides te vite tangere metam;
Fac ita quod possis ipsa placere Deo!
Hec ars peccatum generat mortale; quid ergo
Exerces artem que tibi dampna parit?
Facta iuventutis deberes tu modo flere;
Criminibus crimen addere gestis, anus.
Actibus intendit semper tua cura nefandis,
Qui non deficient te moriente nisi.
Nam genus omne mali te deficiente peribit,
Cunctorum scelerum mater es atque domus.
Tollitur effectus cause cum cessat origo:
Flamine cessante, deficit ira maris.
An credis forsan tu tempore vivere toto?
Falleris, insipiens: est tua vita brevis.
Infelix, igitur Dominum rogitato benignum
Amodo quod veniam det pius ipse tibi! »
« Me fore longevam ne credas, filia, multum:
Non habeo multa tempora » - dixit anus -
« Sed me paupertas series et longa laborum
Sic contraxerunt, tu velut ipsa vides.
Canescunt iuvenes propter mala tempora multi;
Ante suum tempus fit modo quisque senex.
Prospice, queso, virum lutulentum; iamque senescit;
Mundus in extremis iste laborat enim.
Non est peccatum miseris prebere iuvamen
Infirmis etiam consiliumque dare;
Immo mercedem credo quod quisque lucretur
Qui studet egrotis ferre benignus opem.
Provideas igitur super his que nunc tibi dixi
Et respondebis, filia, mane michi. »
Hec dicens discessit anus gressuque trementi
Tecta sacerdotis protinus illa petit.
Quam cum vidisset infelix presbiter inquit:
« Que nova fers, mater? » - Dixit at illa: « Mala;
Namque michi dentes voluit confringere cunctos,
Extenso pugno post mea dicta ferox.
Vixque manum tenuit, sed grates reddo tonanti
Quod non percussit, vis quia magna sibi.
Multa tamen dixit michi turpia verba virago
Et me deiecit turpiter ipsa foras.
Palpitat en pectus mulieris ceu moribunde;
Si percussa forem, non cruor efflueret.
Pro pretio magno me nollem sustinuisse;
Abiuranda manent dedecorosa lucra.
Invenias aliam, quia te non diligit ipsa;
Que te contempnit, tu nec amare velis. »
« Ve michi, ve misero! » - magna cum voce sacerdos
Tunc exclamavit - « Me magis urit amor.
Ve michi, ve! » - geminat - « Spes est ablata salutis.
Quid faciam? Moriar! Est mea vita brevis.
Vita michi mors est et mors erit impia vita,
Impia mors illa que sub amore iacet.
Ergo mori malo quam penis mille subesse,
Non possum penas plus tolerare miser.
Diversis penis miser excruciatur amator:
Est unum melius quam mala multa pati.
Corpore detinuit vitam spes hactenus una,
Que quia iam periit, vita sequetur eam.
Hanc removere quidem de nostro pectore curam
Non valeo; mortem conferet ipsa michi! »
« Quid gemis? » - inquit anus - « Vis pro muliere perire?
Confundis corpus ipse gemendo tuum.
Insensate! Vides quia premia nulla lucraris,
Detrimenta tui corporis ipse facis.
Tu dampnum dampnis et sumptum sumptibus addis;
Corripis alterius, corripe facta tua!
En iterum vadam, michi quamvis ipsa minetur;
Cura michi de me non manet ulla modo.
Munera mitte sibi: forsan placabitur ipsis;
Lenitur donis femina sepe datis.
Sepe deus donis iratus flectitur ipse;
Munere mitescunt femina virque dato.
Instabiles certe sunt in sermone puelle,
Mobilis et vana mens mulieris adest. »
« Si pro muneribus consenserit... » - inquit amator -
« Sum valde dives: omnia tolle mea.
Sunt mea cara nimis, sed non michi cara videntur;
Omnia vilescunt, est ea cara michi.
Hanc teneo caram que fixit corde sagittam;
Preter eam solam vilia queque puto.
Tolle, precor, censum pretiosaque tegmina tolle
Et quecumque vides que sibi grata forent.
Preterea queso pro me quod tu lacrimeris
Atque pias donis his superadde preces. »
|
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
|