privare, dolis acutissimis non armis laborans, septimo adhaesit Gregorio. Quae cum 
antea virgo Gigonem virum prudentissimum Nurmandiae ducem maritum duxisset, per 
paucos annos morata, sese iam poenitens dominii dominum habere, cum vernula consciliata 
fidelissima, ipsum ad cloacam super lacum sedentem per podicem interimi ense 
cautissime fecit. Haec enim cum totius fere Tusciae et usque Romam comitatus sui potestatem 
sola exerceret, pacto secretissimo cum Oldeprando, qui tunc diaconi apicem 
Romanae ecclesiae regebat, necnon qui plurimis Romanis ossibus Albini et Rufini sparsis, 
quatenus sine consensu imperatoris in pontificatu Romano eligeretur et consecraretur, 
operam dedit. Itaque electo Oldeprando et idem consecrato Gregorio, parvo moratus 
tempore in synodo prima et domnae Matildis conscilio sine advocatione ulla Henricum 
excommunicavit imperatorem, parvissimis datis induciis, nisi investituras episcopatuum 
omniumque abbatiarum ipse refutaret. Exinde cum haec omnia sibi favere vidisset, 
et maxime quia Mediolanum Herlembaldus cum suis omnibus cathedris sibi quasi apostolico 
summis cum gaudiis in omnibus deserviret, multis epistolarum ammonitionibus 
ammonitus, necnon comitissae Matildis quamplurimis adulationibus accensus, super huiusmodi 
negotium sedule insistens, canones et registrum, ut clerici qui investituras de 
manu imperatoris acciperent, ab officiis deponerentur, primus sataguit. Demum ecclesiarum 
universarum ac saeculi totius pace et concordia spreta, illecebrarum facetiis ac 
diligentia Matildis, cum qua et ipse ridebat, coronam admirabilem lapidibus pretiosis 
intestam Saxoniae duci Redulfo, quatenus se de imperio Romano contra Henricum IV 
regem intromitteret, misit; asserens se multis excommunicationibus excommunicaturum, 
et eius armis admirabilibus ac Saxonum illius gladiis viriliter pugnaturum. Hic enim 
Redulfus Saxoniae ipsum ducatum, ipsius fere totius terrae thetrarcatum, ab imperatore 
Henrico fidelitate sui imperii ac totius sui honoris acceptam usque ad hoc tempus humiliter 
ac devote tenebat. Cum haec omnia ad imperatoris aures seriatim pervenissent, 
inmanissima ira ac dolore commotus, hanc clandestinam pestem inopinate super se insurgentem 
videns, adversus Redulfum sibi et regno fere iam imminentem sibique periurium, 
qui etiam totam Saxoniam adversus eum armaverat, cum suis omnibus quos habere 
potuit, arma suscepit. Quamobrem gente utrarumque partium inenarrabili coadunata, 
praelium est tale commissum atque perfectum, quale nec literis cognovi nec oculis vidi 
nec auribus audivi, nec aliquis nisi qui interfuit credere potuit. Quo enim bello cum 
antea biduum suis cum omnibus in ingressu Saxoniae castris consedentibus universis 
imperator sederet, hoc tale dedit praeceptum, ut in primo die belli, quicquid sive prosperi, 
sive adversi adveniret, nocte superveniente eadem ignes tres accenderentur,  quatenus 
omnes qui dispersi fuerint ac variis eventibus, ut in bello solet, divisi fuerint, conveniant, 
ac demum ad ignem maiorem ad me in unum conveniant, seseque colligant, sive ad insequendos 
hostes, sive ad praelium restaurandum.  Ubi cum in primo bellorum concursu 
viginti milia militum electorum in petra ordinando ac praemittendo amisisset, et ab hostibus 
velut olim Ionas in mare a ceto absorti fuissent, suis cum omnibus militibus praeter 
illos, quibus lancea, in qua Dei clavus erat inclusus Romani imperii stabilimentum ab 
hostibus durissimis, curabatur, citissime occurrit, et occurrendo multos liberavit virtute. 
Itaque cum reges utrique velut leones ferocissimi feraliter praeliantes eminus convenissent, 
tota die neutra parte victoriam adepta, gladiis ferocissimis invicem saevientes ac 
utrarumque partium strage facta innumerabili, dies pervenit ad noctem. Igitur focis 
accensis tribus, ac omnibus qui dispersi fuerant militibus congregatis, imperator multitudinem 
universam quam colligere gregatim potuit, multis cum lacrymis cohortari ad praelium, 
flammivomos oculos nimia ira habens, vilissime coenatus, coepit; et exinde qualiter 
propria dextera pugnasset, nervis eiusdem a capulo ensis summa virtute Saxones 
truncando nudis apparentibus ostendens, regaliter universam cohortans multitudinem,
  |  
  |