[VII] Totius quidem districtus Ferrarie
confines hi nominantur. Ad dexteram Padi vcrsus
occasum possidet Mantuanus; ad meridiem Reginorum,
Mutinensius, deinde Bononiensium sunt paludes.
Inde ad ortum versus sunt confines Argentenses,
Ravenates, Comaclenses, monasterium pomposianum
Gauro fluvio medio et Adriaticum mare; a
borea vero Clugienses, Adrienses et Paduani pro
ditionibus Rodigii et Lendenarie noviter acquisitis.
Ab occasu vero sunt Veronensium paludes
et agri usque in Padum. Hii sunt fines
quibus districtus Ferrarie clauditur.
[VIII] Vicorum et villarum numerus totius districtus
esse solebat .cxxxiii., quarum plurime
clade illata a tyrannis Ferrarie et ab hostibus
sunt deserte. Ecclesie plebes in districtu
Ferrarie .xviii. numerantur, que ferrariensi
subsunt episcopo; preter has .x. aliis subsunt
episcopis. Episcopus Adrie plebes habet in districtu
Ferrarie, episcopus etiam cerviensis, episcopus
comaclensis, archiepiscopus Ravenne et monasterium
|
425
430
435
440
|