Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 244


Hungaria interfecti fuerunt; multi enim ibidem fuerunt occisi. Ad
illa cimiteria nullus audet accedere preter custodes, qui ad custodiendum
positi sunt ibidem. Et si aliquis accesserit, capitur, expoliatur,
verberatur et valde male tractatur. Unde nos ipsi inscienter
intravimus terminos cimiterii eorum qui in Hungaria fuerunt occisi,
et venerunt super nos, nos sagittare volentes. Sed quia eramus
nuntii et nesciebamus consuetudinem terre, nos liberos dimiserunt
abire.
<15>. Parentes autem et omnes alios qui morantur in stationibus
suis oportet purificati per ignem. Que purificatio fit hoc modo: faciunt
duos ignes, et duas hastas ponunt iuxta ignes et unam cordam
in summitate hastarum, et ligant super cordam illam quasdam
scissuras de bucarano; sub qua corda et ligaturis inter illos
duos ignes transeunt homines, bestie ac stationes. Et sunt due mulieres,
una hinc et alia inde, aquam proicientes et quedam carmina
recitantes. Et si aliqui currus ibi franguntur, vel etiam res ibidem
alique cadunt, incantatores accipiunt. Et si aliquis occiditur a
tonitruo, omnes illos homines qui morantur in stationibus illis
oportet predicto modo per ignes transire; statio, lectus, currus, filtra
et vestes et quicquid talium habuit a nullo tanguntur, sed tamquam
immunda ab omnibus respuuntur.

Torna all'inizio