Cap. XI
Magnae cladis imago.
Facta est igitur pugnantium tanta strages,
quod in campo pugnae, quem omnino tegebant
corpora occisorum, aliquid vacuum non remansit.
Equorum corpora super hominum cadavera
quiescebant. Vix cadaver integrum poterat inveniri,
cum jacerent singula magnorum ictuum
violentia mutilata, starentque sine figura propria
indistincta corpora diversorum.
Cap. XII
Beneventanae civitatis depopulatio.
Rex, inquam, Karolus, qui nondum de Manfredi
obitu certus erat, post devictum bellum statim
civitatem beneventanam grandi triumpho
victoriosus ascendit, et spolia pretiosa, quae diu
anxie affectarat, magis anxie complexatus, perfusus
undique gaudio gazas innumeras comperit,
et laetabundus excipit praetiosa nonnulla, quae
non solum Manfredus in suo gazophilacio congregarat,
sed et Corradus frater, et Fredericus
ejus genitor in non modica congesserant quantitate,
ac ex diversis veteribusque thesauris compositis
monstruosis acervis idem Manfredus adunarat.
Nihilominus tamen rex, quem faciebat
sola rerum indigentia et diuturna penuria sitibundum,
thesauros multorum comitum intactos
reperit et recondit. Replentur et ditantur undique
Gallici; nec tamen sitis extinguitur, aut insatiabilis
repletur esuries eorundem. Non enim
solummodo spolia hostium occisorum sua faciunt
occupando, sed et civitatem miseram Beneventum
sine personarum acceptione disrobant, et, quod
pessimum est, innocentes incolas caedunt, et inventis
inibi exteris non indulgent. Continua
caedes jugiter fit; et quanto magis caedunt Gallici,
tanto majori ad cedendum furia concitantur,
magis ardent Beneventanos adducere singulos
in exterminium et in praedam. Sed, oh tantae
crudelitatis impietas, oh immanis saevitia
praeter humanam naturam, immo contra conditionem
creaturae cujuslibet, quae nec parcit
sexui, nec indulget aetati! promereri profecto
enim credebant Gallici quod noxium vel innoxium
latinum poterant cruorem effundere. Oh
utinam ad sacra dumtaxat, quae conservabant
ecclesiae, manus execrabiles minime relaxassent!
Nam, praetextu bonorum laicalium, quae
celata sub ecclesiarum velamine, vel confusa cum
ecclesiasticis fore putabant, res ipsas ecclesiasticas
non expavebant eripere, et proinde ipsas ecclesias
prophanare. En clericus, proh dolor! simul
cum laico corruit, et indistincte omnes Latinos,
quos furor gallicus censebat haereticos, mares
et foeminas, clericos et laicos interemisse laetatur.
Dolet, si videat aliquas reliquias latinas
superstites. Et, si publice nequeant, vel modo aliquo
|
|