illi «Volumus ut occidaris et ultra vivere non valebis». Quibus ille dixit:
«Ego sum pro Deo mori paratus et pro defensione iustitie et pro ecclesie
libertate. Si igitur me queritis, ex parte Dei omnipotentis et sub anathemate
prohibeo ne horum cuiquam aliquatenus noceatis».
Item legitur de beato Lupo, episcopo trecassino, quod cum urbem
eius Attila rex obsideret, super portam beatus Lupus acclamans quis esset
qui eos sic impeteret inquisivit. Cui ille: «Ego sum Attila flagellum Dei».
Quo contra humilis presul gemens ait: «Et ego Lupus, heu vastator gregis
Dei». Moxque portas reserari iussit. Illi autem divinitus excecati
transierunt per portam ad portam neminem aut videntes aut ledentes.
Item beatus Ludovicus, rex Francorum, pro defensione Terre sancte
et populi christiani se et filios et fratres morti exposuit et innumerabilibus
laboribus et expensis. Nam post primam vicem itineris sui ultra mare ubi
tunc fuit captus a Sarracenis, secundo nichilominus rediens beato fine
quievit.
9. Idem probatur ratione sumpta ex parte obiecti sive ab omnibus
naturaliter amatorum
Idem etiam apparet multiplici ratione, scilicet ratione sumpta ex parte
obiecti sive ab omnibus naturaliter amatorum, secundo ratione sumpta
ex parte subiecti sive hominum amantium, tertio ex parte causarum, quarto
ex parte effectuum, quinto ex parte signorum.
Circa primum notandum est quod quantum ad presens quinque sunt
que videntur ab omnibus naturaliter amari, scilicet bonum in comuni,
pulcrum, esse, Deus et beatitudo.
De primo dicit Philosophus in I Ethicorum quod philosophi «bene
annuntiaverunt bonum quod omnia appetunt»; et idem dicit in pluribus
|
|