Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 7


DE DICTAMINE. QUID SIT DICTAMEN ET UNDE
DICATUR
Dictamen est ad unam quamque rem congrua
locutio et decora; «ad unam quamque rem» ideo
dicitur, quia, ut ait Boetius, omnis res ad loquendum
proposita potest esse materia dictatoris. Unde
Horatius:
Quidlibet audendi semper fuit equa potestas.
«Congrua» vero dicitur latinitate sermonis;
«decora», compositione verborum pariter et ornatu.
Hec enim tria, videlicet: rectitudo, compositio
et ornatus insignitum reddunt eloquium dictatoris.
De hoc ergo dicitur:
Dictat perfecte qui pulchre, qui bene recte.
Dictamen autem dicitur a dictando, quoniam, ut
Tullius ait, hec scientia maxime in exercitatione consistit.

Torna all'inizio