Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 626


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 12
DIVISIO TEXTUS
Postquam ostendit Magister quod nomen creaturae non praedicatur de Christo
simpliciter, sed cum determinatione, hic inquirit de defectibus qui consequuntur
naturam humanam, secundum quod creatura est; et dividitur in duas partes:
primo inquirit de defectu qui communiter consequitur omnem creaturam, scilicet
incipere esse; secundo de defectibus qui consequuntur specialiter humanam
naturam, ibi: «Solet etiam quaeri, utrum alium hominem, vel aliunde hominem
quam de genere illius Adae, Deus assumere potuerit».
Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo obiicit ad utramque
partem, ibi: «De hoc Augustinus inquit ita»; tertio determinat eam, ibi:
«His autem auctoritatibus in nullo reluctantes, dicimus, hominem illum,
inquantum homo est, esse coepisse».
«Solet etiam quaeri, utrum alium hominem... Deus assumere potuerit». Hic prosequitur
de defectibus qui pertinent ad humanam naturam tantum; et dividitur
in duas partes: primo inquirit de defectu culpae; secundo de defectu naturae,
qui est sexus femineus, ibi: «Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si
Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum».
Circa primum duo facit: primo quaerit de defectu culpae quantum ad originem,
scilicet utrum aliunde quam de peccatoribus carnem assumere potuisset;
secundo de defectu culpae quantum ad actum, utrum scilicet peccare potuisset,
ibi: «Ideo non immerito quaeritur utrum homo ille potuerit peccare». Et circa
hoc tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat, ibi: «Hic distinctione
opus est»; tertio obiicit contra determinationem, ibi: «Quidam tamen probare
conantur eam, etiam unitam verbo, posse peccare»: et primo obiicit per
rationem; secundo per auctoritatem, ibi: «Inducunt quoque auctoritatem ad
probandum idem», et utrumque solvit, ut patet in littera.
«Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si Deus humanam naturam
potuit assumere secundum muliebrem sexum». Hic inquirit de defectu naturae,
qui est sexus femineus: et primo movet quaestionem; secundo solvit, ibi:
«Quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu».

Torna all'inizio